Letter #4760
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSMarienburg (Malbork), 1538-05-16
received [1538]-05-19 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia Episcopo Varmiensi, domino et maiori meo plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine mihi colendissime et observande. Sedulam obsequiorum meorum promptitudinem etc.
Peractus est satis feliciter iniunctae mihi fabulae actus primus, sed in quo personam Reverendissimae Dominationis Vestrae egi, non meam. Eam rursus Reverendissimae Dominationi Vestrae nunc cedo, solus ab omnibus hic relictus Calliopius. In publicis negotiis, quod alicuius sit momenti, nihil actum est praeterquam, quae a toto consilio ad Reverendissimam Dominationem Vestram scribuntur. Actio de causa Waxslaerynne non sine causa in postremum usque colloquium servata est visumque tutius, ut litteris de illa nihil ageretur, sed totum pondus servaretur referenti Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae si in hac legatione decreta, non est brevi aditura principem, poterit cum litteris suis instructionem mittere ad regiam maiestatem, vel consilium suum scribere, nam nudis litteris certum est lusam iri operam. Articulos statutorum, de quibus meminit instructio, cum exscripti nondum erant, mittere nunc non potui, mittam autem brevi ex Lubauia Latine versos. Ioanni Holste dies est statutus feria II post Bartolomei, nam Laurentii visus est incommodus terminus ob nundinas Dominici. Contentiose causae omnes una excepta sententiis decisae sunt, a quarum nulla est appellatum, honorifice hic ab omnibus, etiam qui aemuli olim fuere, sum exceptus et sunt plerique, qui suspicionem audiuntur. Dominus castellanus Gedanensis non rediit. Dominus castellanus Culmensis dixit mihi Vestrae Reverendissimae Dominationi ad institutam legationem esse collegam designatum dominum Opolynski curiae reginalis praefectum, dominum Lucam electum Coyaviensem sanitati restitutum abiisse Cracovia. Ostendit idem litteras recenter Cracoviae datas, quibus scribitur dominum Plocensem episcopum ad ecclesiam Cracoviensem translatum, Chelmensem ad Plocensem, inter Hungariae reges dissidentes certam expectari perpetuamque pacem, item inter caesarem et Gallum, quorum reconciliandorum gratia papa se Niceam iam contulisse, Tartarum tria Valachorum millia profligasse, regem Romanorum serio movere in Turcham, foedus inter pontificem, caesarem et Venetos ratum manere, regem nostrum ad Turcharum principem misisse legatum, nescio quem. Tempus discessus Reverendissimae Dominationis Vestrae quod constituet, cupio scire, nam conferenda mihi sunt antea cum ea de nonnullis. Rogo Dominatio Vestra consulat, quid de nostrarum expeditionum litteris tandem sit statuendum, nam tanta cunctatio nihil boni praesefert et ego iam incipio lupum auribus tenere, tamen sequor consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae. Schola Culmensis cordi mihi est eoque iam cepi nonnullos ex dominis affectos reddere huic instituto, quod ego parvo quoque tempore, cum fortunatum esse velit, explorabo. Cupio esse commendatus Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam Deus in omnibus dirigat et valentem servet.
Marieburgi, die XVI Maii 1538
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis addictissimus Tidemannus electus Culmensis