Letter #4759
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-05-03
received [1538]-05-04 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et maiori meo colendissimo plurimumque observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime plurimumque observande.
Promptam obsequiorum meorum exhibitionem.
Reddidit mihi frater Revendissimae Dominationis Vestrae mnemosynon amoris et benevolentiae in me vestrae, crucem auream aqualemque cum polubro argenteum, item pateram inauratam et non(!)gentas marcas nostrates. Reddidit autem homini non ingrato, verum agnoscenti mittentis benevolum animum et paternum affectum. Quoniam autem ex ante actis cognovi Reverendissimam Dominationem Vestram pro beneficiis quamvis amplissimis contemnere verba ampla gratiarum, hoc solum cupio certum ipsi haberi, non desituram umquam esse apud me memoriam beneficiorum et benevolentiae eius, quin omnibus studiis coner respondere illorum amplitudini et amori in me Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Demandatam profectionem ad serenissimum Romanorum regem non possum quidem non gratulari Reverendissimae Dominationi Vestrae, ob legationis dignitatem. Verum optem illam obtigisse melius confirmatae valetudini, et tempore quo mihi tam non esset opus ope et directione vestra, qua mihi neophyto carere erit difficillimum.
Sed fatis parendum est neque par est me non obsequi consiliis et voluntati Reverendissimae Dominationis Vestrae. Itaque ad comitia ista eo, inde recta petiturus destinatum episcopatus locum atque Dei gratiam exspectaturus neque existimo id periculo ullo futurum.
Hodie quae in capitulo acta sint, litterae capitulares indicabunt nec opus est me addere quicquam, etiam si vellem id quidem, verum satis est in tuto esse omnia. Quin etiam ad rem omnem ex amarulentia ista eruendam inventi sunt nobis modi non displicituri, ut existimo, Reverendissimae Dominationi Vestrae, quos referet dominus Felix, cum coram esse licebit. Rogo igitur, Reverendissima Dominatio Vestra animo velit esse sedato, ac in re remediabili uti solita sua commitate.
Apud dominum Alexandrum pro voluntate Reverendissimae Dominationis Vestrae feci officium videorque mihi hominem eo flexisse, ne cuius citationis patiatur hoc tempore fieri executionem, quoad in ipsius est potestate. Non extat adhuc citatio ulla hic, sed fortasse exspectatur.
Ego me Reverendissimae Dominationi Vestrae asservantissime commendo cupioque illam quam bellissime valere.
Frauenburgi, die tertia Maii 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus Tidemannus electus Culmensis