Letter #4755
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-04-07
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino meo plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime plurimumque observande. Post mei studiosissimam commendationem.
Etsi scripsi per doctorem Nicolaum, quaecumque in praesentia res ferebat, induxique animum tantisper temperandum temperare ab omni scriptione, donec scirem Reverendissimam Dominationem Vestram ita revaluisse, ut citra molestiam adiri litteris posset, tamen cum hic eius servitor istuc regrediens ad me divertisset, non potui committere, quin datis ei litteris ad Reverendissimam Dominationem Vestram saltem hoc significarem me discruciari exspectatione redditae salutis et pristinae sanitatis Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam rogo, si (quod maxime exopto) melius coepit habere, me litteris suis id indicantibus invisere ac consolari dignetur atque hanc laetitiam omnibus nobis communem facere, ob quam et gratiae Domino Deo erunt persolvendae, cui Reverendissimam Dominationem Vestram eiusque incolumitatem votis omnibus soleo commendare atque commendo.
Ex Frauenburg, VII Aprilis 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus Tidemannus electus Culmensis