Rediens ad nos venerabilis dominus ⌊Felix⌋[1], reddidit mihi a Reverendissima Dominatione Vestra traditum argentum et ducentas marchas exposuitque permulta, quae non nisi meras delicias amoris in me eximiaeque benevolentiae Reverendissimae Dominationis Vestrae spirabant, mihique confirmabant spem perpetuae ac optime cessurae mutuae coniunctionis nostrae. Cui si non pro dignitate, tamen pro facultate et studio ut respondeam, curae mihi semper erit ac quod solum in praesentia possum, gratiam pro tanta humanitate et beneficio habeo quam maximam, utque gratitudinis meae etiam exempla aliquando proferam, connitar.
Quod hunc ad Reverendissimam Dominationem Vestram puerum cum litteris mitto, in causa fuit, quod heri ex ⌊Gedano⌋ his adiunctae ad Reverendissimam Dominationem Vestram ⌊⌋ ad me pervenerunt, quae mihi videbantur cuiuspiam ex sodalicio ⌊Fucharorum⌋ esse. Indeque coniciebam inesse aliquid certi de expeditionibus nostris et diplomatophoro, qui nos hactenus tenet suspensos. Addidi his, quae de rebus novis ad me sunt perlata, praesertim litteras domini ⌊Ioannis a Werden⌋, quae me in maerorem acerbum coniecerunt ob ea, quae de reverendissimo domino ⌊Cracoviensi episcopo⌋ scribuntur. Quem maximo reipublicae exitio
cf. Verg. A. 9, 696-701 et primum Antiphaten (is enim se primus agebat), / Thebana de matre nothum Sarpedonis alti, / coniecto sternit iaculo: uolat Itala cornus / aëra per tenerum stomachoque infixa sub altum / pectus abit; reddit specus atri uulneris undam / spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.; SERV. A. 9, 695 itala cornus telum de Itala cornu factum. et materiam pro opere posuit ⌊Italico telo ictumcf. Verg. A. 9, 696-701 et primum Antiphaten (is enim se primus agebat), / Thebana de matre nothum Sarpedonis alti, / coniecto sternit iaculo: uolat Itala cornus / aëra per tenerum stomachoque infixa sub altum / pectus abit; reddit specus atri uulneris undam / spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.; SERV. A. 9, 695 itala cornus telum de Itala cornu factum. et materiam pro opere posuit ⌋
timeo.
Id vero ocius significare volui, ut si paratas haberet Reverendissima Dominatio Vestra litteras, quas ad ⌊illum⌋ vel ad ⌊principem⌋ mitteret (id quod dominus ⌊Felix⌋ indicabat), contineret paulisper, dum de eventu illius casus fieret certior. Id vero, qualecumque sit, cupio me quoque edoceri in ⌊viri huius⌋ veneratione non parum accensum. Doctor ⌊Ioannes Treslerus⌋, quem a ⌊Gedanensibus⌋ ad Reverendissimam Dominationem Vestram legatum ivisse audio, certius fortasse aliquid de his et aliis nuntiavit. ⌊Episcopo Lincopensi⌋, qui ⌊Gedani⌋ exulat, e ⌊Roma⌋ scriptum est ⌊Paulum papam⌋ ob gravem senectutem infantiscere ac a moderatione rerum amotum esse. Et adhuc molimur ⌊concilium⌋ fortasse ad redigendum ⌊illum⌋ in ordinem et cedendum alteri locum.
De custodia, quod Reverendissima Dominatio Vestra ⌊⌋, quamvis mihi sit optatissimum, tum visum est non in loco nunc agi posse apud dominum ⌊cantorem⌋, indubie suspensurum sententiam, usque dum intelligat eventum expeditionis meae, praesertim in custodiae retentione. Video enim hac cura obsessum inde omnia speculari, haec igitur nobis quoque opportunitas videtur exspectanda, quo melius agendorum rationes instituere simulque conficere omnia possimus. Si tamen diversum videtur Reverendissimae Dominationi Vestrae, libenter parebo iussis.
⌊Cocus⌋ Reverendissimae Domanationis Vestrae ille maritus ⌊Lobaviam⌋ venerat, cum ibi meu[s] servitor esset, per hunc mihi nuntiavit locaturum se mihi opera[s] suas, si id cuperem ac brevi renuntiarem. Nam si respuerem, itur[um] se ad ⌊Elbingenses⌋, apud quos honesta ipsi data sit stipend[ii] condicio. Ita a me responsum exspectat. Ego vero ignarus qu[o] pacto a Reverendissima Dominatione Vestra missionem acceperit inconsulta ipsa nihil constituendum mihi hac in re decrevi. Scio enim, hominum hoc genus quam sit fallax. Si ⌊Elbingum⌋ concedet, consilium est illinc petere eum, cui successurus est. Rogo igitur, Dominatio Vestra Reverendissima suam mihi voluntatem indicet ac ignoscat de cocis cum ipsa agenti. Dominus ⌊praepositus⌋ videtur multas hic nobis turbas moturus ac moliri quaedam vix ferenda, etiam Vestrae Reverendissimae Dominationi. Aequum erit mature compescere ferocientem et nihil deferentem ecclesiae iuribus, modo ipse rem suam agat. Mea quidem parum fortasse intererit, tamen dolet tam nulla fronte discedi ab officio et induci inexpertam hactenus servitutem in ecclesiam liberam et suo utentem praeside. Cum mittet Reverendissima Dominatio Vestra in aulam, rogo, dignetur et meas ad dominum ⌊Kiewski⌋ his adiunctas nuntio dare perferendas.
Commendo me paterno amori et benevolentiae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam ut Deus sua gratia servet et tueatur, precor.