Letter #4747
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-03-08
received [1538]-03-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi postulatoque Varmiensi ac administratori Pomezaniensi, domino meo colendissimo.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime plurimumque observande.
Obsequiorum meorum commendationem diligentissimam.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, priores prima Martii, alteras quinta datas accepi. Lectis prioribus mox significavi domino Hinrico Snellenberg, quae Reverendissima Dominatio Vestra cuperet de differendo tractatu coadiutoriae etc., et arbitror ipsum obtemperaturum. De reliquis, quae ad illum attinent, referet venerabilis dominus Felix noster, qui a me de voluntate Reverendissimae Dominationis Vestrae de se adeunda admonitus, mox se accinxisset itineri, nisi negotia quaedam capitularia, quae ipsius absentiam nequaquam patiebantur, eum remorarentur. Aderit autem apud Reverendissimam Dominationem Vestram feria secunda proxima de omnibus, quae nosse Reverendissimam Dominationem Vestram refert, instructus. Quare nunc ero brevior.
De accisa in Brunsberg, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae scripsi tum, cum scriberem , certissime ad eum modum res habebat. Reliqua et quam nunc pareatur, audiet Reverendissima Dominatio Vestra ex domino Felice. Cum domino Ioanne Stotte, sororio meo, quem his diebus carnisprivialibus convictorem habui, multis egi de vectigali nobis cervisiae emptoribus edicto ostendique me non defuturum his, qui hanc illorum licentiam oppugnabunt, mandavique, quae ob id meo nomine suis collegiis referret. Cetera, quae huc pertinent, exponet dominus Felix.
Tria illa millia marcarum a consulatu accepit frater meus in principio Octobris, quod et apodixa illius monstrabit. Unde negari non potest censum de mensibus duobus semis deberi.
De confecta concordia inter caesarem et Gallum nihil habetur certi, quamvis id multi scribant non memoratis condicionibus. Rem magis dubiam facit, quod ex Brabantia quidam venientes referunt, delphinum pactum iam inter principes foedus interturbasse locatis insidiis caesari, sed suspicor Lutheranorum esse commentum, quale est et de Roma incendio semiabsumpta.
Commendo me gratiae et amori solito Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus servet nobis in annos plurimos felicem.
Datae Frauenburg, die VIII Martii 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus Tidemannus Gise