Letter #4746
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-03-10
received [1538]-03-11 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, postulatoque Varmiensi et Pomezaniensi administratori, domino meo colendissimo plurimumque observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime mihique summopere observande.
Servitiorum meorum officiosam commendationem.
Respondi litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae per eius servitorem Lucam. Si quid reliquum est, pro epistula erit venerabilis dominus Felix, cui nihil est reconditum eorum, quae novi ipse, vel quae ex mea sunt mente. Dominum Hinricum Snellenberg nondum conveni coram, ut exponerem, quae Reverendissima Dominatio Vestra recte monet. Sed nescio his quid persuasero aliud nihil spectanti, quam praesens tinniensque aurum. Hic totius negotii est unicus scopus nec desunt licitatores, quos poterit referre dominus Felix. Magnopere curandum est huic capitulo, ne quando eveniat, ut externi vincant numero vel sententiis indigenas, quorum nunc quoque sunt, qui externis sint formidabiliores et vellent praeter se nullum esse in capitulo Prutenum. Si rescivit Reverendissima Domiantio Vestra, quid apud aulam mollitus sit dominus praepositus et quos litis sibi motae auctores perstrinxerit, rogo, per dominum Felicem mihi significet. Non dubito illum undequaque arrepta occasione mihi motasse invidiam. Ego, cum haec scriberem, nondum eram hominem allocutus, quare neque scribere possum, quid novi ex curia referat.
Ex ista dilatione expeditionis nostrae Romanae ne quid adversi suspicer, retinet me opinio fidei et diligentiae procuratoris nostri, quem non puto commissurum fuisse, quin si quid tale esset, id continuo huc scripsisset. Sed sunt quandoque plus matura, quae sera.
Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram felicem amoenamque vivere vitam ac in me amando magis magisque indies vigere, quod esset mihi magnae voluptati.
Datae apud Varmiam, die X Martii, Anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus servitor Tidemannus Gise