Non audeo iam apud Reverendissimam Dominationem Vestram, quod me nuper hospitem benigne splendideque habuerit, pro gratitudinis meae signifticatione verba facere, quae coram audire ex me noluit. Itaque animus saltem mihi, etiamsi mutus, tamen gratus beneficiique memor semper durabit.
Feria secunda accepi per hunc servitorem Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras cum adiunctis diversis litteris aliorum litteris et exemplis, quibus ita me de rebus omnibus faciebat certiorem, ut nihil me latere potuit eorum, quae etiam penitiora illi habentur. Ea praesentibus remitto cum his, quae antea penes me servabantur.
Publicationem accisae ⌊capitulum⌋ diferre voluit usque dum advenissent mandata regia, sed dum haec procrastinantur, utetur officio suo apud subditos, qui citra dubitationem erunt observantes constitutionum. Dedit ad me illustrissimus dominus ⌊dux⌋ speciatim etiam litteras per dominum ⌊castellanum Gedanensem⌋, quas praesentibus addidi, per opportunitatem remittendas. Hae quoniam ad meas respondent, nescio, num referat a me rursum responderi, tamen si ita videtur, liberabo fidem Reverendissimae
D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉
Vestrae.
Dominus ⌊cantor⌋ noster abhinc triduum litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae pro haeredibus quondam domini ⌊Mauricii⌋ commendaticias per superinscribed⌈perper superinscribed⌉ proprium tabellarium ad se missas ad me solum retulit. Quas cum resignatas legissemus, nullo existente petitore, rogabam, num ipse haberet, quod nomine haeredum postularet, negavit sibi mandatum quicquam. Vacare ergo dixi officium nostrum, tum si maxime exigerent illi a nobis legati nomine aliquid, non videre me, uti in re dubia vel controversa liceat nobis praestare, quod petunt, aut manus inii inicere in ea, quae sub inventario conscripta, ut iuris episcopalis servantur. His a me dictis non adversatus suasit, ne litterae domino ⌊Felici⌋ ederentur. Quod ego permisi atque ita sepulta res est nec apud nos, opinor, temptabitur amplius. Arrisit mihi lemma a Reverendissima Dominatione Vestra propositum.
Heri opportune accepi ex ⌊Gedano⌋ litteras procuratoris nostri ex urbe ⌊Roma⌋ his adiunctas cum brevi apostolico, quod mox praesentavi ⌊capitulo⌋ nostro transmittenti illud nunc ad Reverendissimam Dominationem Vestram. Cui gratulor, quod ex sententia veniunt omnia, nec video, cur iam differat usum oblatae opportunitatis, qui non potest non esse ex commodo Reverendissimae Dominationis Vestrae, praesertim officialibus illic ineptientibus et nescio quomodo refugientibus pristinam curam. Laudo sedulitatem et diligentiam procuratoris nostri, quem spero in reliquis quoque fore non minus fidum et alacrem. Potest iam Reverendissima Dominatio Vestra uti operis subditorum episcopatus Warmiensis in advehendis sarcinis et suppellectili Reverendissimae Dominationis Vestrae et mandabit ⌊capitulum⌋ officialibus omnibus, ut deinceps pareant iussis eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae in temporalibus. Itaque equi quoque et pecuniae ac quaecumque aliae res, quae usui esse possunt, ad imperium stant Reverendissimae Dominationis Vestrae.
AAWO, AB, D. 2, f. 72v
Quae commoditas cum mihi nondum contigerit, rogo, Reverendissima Dominatio Vestra dignetur meis etiam rationibus pro sua in me humanitate consulere, ac mei etiam curam saltem in hoc habere, ne migrante Reverendissima Dominatione Vestra desit vir quispiam ad rem domesticam administrationem appositus, qui per tempus vacationis tueatur rem familiarem illius ⌊episcopatus⌋ et praesit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ omnibus. Mihi ad eam rem non aspernandus videretur dominus ⌊Vincentius⌋, canonicus Reverendissimae Dominationis Vestrae, seq sed cum mihi non liceat sumere mihi rerum gerendarum curam aut quempiam ad id obeundum constituere, dignetur Reverendissima Dominatio Vestra cum suo capitulo agere, ut iure suo deputet illum, omnia sub inventario accepturum et mihi possessionem ingredienti facturum rationem ac interim munus administratoris gesturum spe honestae mercedis. ⌊Is⌋ a Reverendissima Dominatione Vestra invitatus non respuet onus hoc.
De ceteris postea hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ inter nos mature agetur, dignabitur igitur Reverendissima Dominatio Vestra me certiorem reddere, in quod tempus profectionem illam suam destinet, meque admoneat, si quid curatu opus sit. Nam ego adhuc sub tirocinio sum, peregrinus in Israel. Gaudeo aurum meum esse penes Dominationem Vestram Reverendissimam et placet, quod Reverendissima Dominatio Vestra de hoc transcribendo instituit, verum vix hidden by binding⌈[ix]ix hidden by binding⌉ mihi persuadeo ⌊Fucaros⌋ certam aliquam condicionem de suppeditando nobis hidden by binding⌈[bis]bis hidden by binding⌉ ⌊Romae⌋ auro daturos esse, nisi noverint istud in suorum esse manibus hidden by binding⌈[bus]bus hidden by binding⌉. Nam cum Deciis puto nihil illis esse commune. Consulo etiam, ne Reverendissima Dominatio Vestra patiatur rem in multam moram poni, nam potest casus ipse afferre hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ quipiam, quod plus nimium morae ingerat, et videt Reverendissima Dominatio Vestra etiam ex ipso brevi periculum, ut ipsa etiam morae indulgentia suspicionis habeat nonnihil.
De impetrandis regiis litteris ad dictatum nostrum, rogo Dominatio Vestra Reverendissima hidden by binding⌈[Vestra Reverendissima]Vestra Reverendissima hidden by binding⌉ omni cura incumbat. Verum ne abutamur humanitate reverendissimi domini ⌊cancellarii⌋ nosque post tot acceptas gratuito regias litteras videamur parum hidden by binding⌈[rum]rum hidden by binding⌉ civiles, videtur certe mihi non praetereundum, ut aliquid praestetur in can hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉cellaria ministrantibus et scribis, quod si Reverendissima Dominatio Vestra facere dignabitur hidden by binding⌈[tur]tur hidden by binding⌉, ego pro portione mea sarciam impendia. De domino autem ⌊cancellario hidden by binding⌈[ario]ario hidden by binding⌉⌋ ipso, quid nos deceat, permitto Reverendissimae Dominationi Vestrae, cuius ego arbitrio sto [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉(?). Si nondum sunt misse litterae nostrae ⌊Romam⌋, operae pretium est, ut Reverendissima Dominatio Vestra addat hidden by binding⌈[at]at hidden by binding⌉ illis litteras suas, quibus significet domino Theoderico se accepisse illud breve hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ apostolicum illumque hortetur, ut pergat rebus nostris sua diligentia subvenire etc. Est mihi admodum iucunda illa domini ⌊Nibschitz⌋ in scribendo libertas, quam huius hidden by binding⌈[uius]uius hidden by binding⌉ candidi et aperti ingenii interpretor esse indicium et securae amicitiae proventus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉. Verum cum penitiora illius non assequor, de his aliquando cum Reverendissima Dominatione Vestra conferam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉.
Commendo me amori et gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus servet prosperam et valentem.