Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋ et postulato Varmiensi, domino meo colendissimo.
Ad manus proprias.
Heri mihi ad Reverendissimam Dominationem Vestram scribenti non venit in mentem, quod erat in rem nostram praecipuum, sive animo in novam laetitiam laxiore, sive hospitalitatis intenta cura. Novit Reverendissima Dominatio vestra huc iam pervenisse negotia nostra, ut ad ⌊summum pontificem⌋ pro Reverendissima Dominatione Vestra litterae commendaticiae simplices, pro me vero litterae praesentationis seu nominationis a ⌊regia maiestate⌋ sint dandae. Quae antequam sint obtentae, non potest mea causa in tuto constituta haberi et sunt permulta, quae hic sint formidanda. Has litteras reverendissimus ⌊dominus nominatus Cracoviensis⌋, arbitror, huc non mittet nec cuiquam dabit, nisi postulatus denuo operam et praesente officiorum stipendio. Ideo necessarium mihi videtur, ut nuntius propterea specialis ⌊Cracoviam⌋ mittatur, qui redemptas has litteras vel huc perferat, vel Cracoviae penes aliquem deponat, allato huc illarum exemplo, quamquam tutius forte erit huc afferri, ut nuntio ⌊Romam⌋ recta ituro tradantur.
Rogo igitur plurimum Reverendissimam Dominationem Vestram, si non ob suarum rerum cautionem, saltem ob meam causam stabiliendam, non gravetur nuntium ad reverendissimum dominum Cracoviensem, iam a sacra ⌊regia maiestate⌋ mandata habentem, pro his ipsis litteris quam primum mittere atque efficere, ut quae ad eas res necessaria fuerint, impendantur. Ego sumptum omnem, qui ad me pertinebit, gratissime refundam. Non dubito Reverendissima Dominatio Vestra hanc pro me curam non gravatim obibit. Miror admodum ipsum ⌊dominum nominatum Cracoviensem⌋ domino ⌊Nybschitz⌋ de meo negotio etiam iussu ⌊maiestatis reginalis⌋ interroganti nihil respondisse neque significasse quipiam. Si videbitur etiam petendum a ⌊regia maiestate⌋, ut apud papam intercedat pro gratia aliqua in expeditionibus istis impertienda, erit ex iudicio Reverendissimae Dominationis Vestrae, cui me unice commendo.