Letter #4722
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-08-02
received [1537]-08-04 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine semper mihi colendissime.
Post obsequiorum meorum reverentem commendationem.
Non potuit mihi obtingere quicquam iucundius litteris istis Reverendissimae Dominationis Vestrae novissimis, quae praeter plurimam significationem paterni in me amoris Vestri, non patiuntur etiam residere in me quicquam sollicitudinis, quin me reddant tum de fortunis meis, tum de accepta iniuria consolatissimum. Hoc solum potuit subdisplicere, quod videtur Dominatio Vestra Reverendissima curam suscepisse tuendae apud me fidei suae, quasi de hac umquam ego dubitaverim aut putarim Reverendissimam Dominationem Vestram sycophanticis obtrectationibus posse a prudentiae suae constantia dimoveri.
Audeo equidem fideliter hoc affirmare a tempore, quo coeperunt haec inter nos negotia agi, plus mihi praestitisse ingenuum illum candorem olim in Reverendissima Dominatione Vestra commendatum ac verba omni fuco carentia quam nonnullorum splendidas ac phaleratas orationes, quibus demulceri vulgarium aures solent. Spero Vestram quoque Reverendissimam Dominationem de mea sinceritate eandem habuisse semper et habere opinionem, quae numquam ipsam fallet, quicquid latrent homines rabidi, qui sui semper similes suis aguntur fatis, ut dum aliis nocere volunt, se ipsos propinent odiendos ac deridendos etiam. Sed erit tempus, cum detrahetur ipsis ista hypocriseos larva.
Ut ad rem veniam, ex prioribus litteris et consiliis meis potuit Reverendissima Dominatio Vestra perspicere illam institutam gerendi negotii rationem mihi semper visam fuisse potissimam ac appositissimam, non solum ad declinandum omnem periculorum metum, sed etiam ad servanda capituli et ecclesiae iura inconvulsa. Quid enim magis citra iniuriam potest accidere, quam prioribus actis inhaerere et a novis abstinere consiliis, quae in diversum iudicium torqueri possunt? Quin si ita processerit, ut institutum est, videtur plus decessurum iuri regio quam capitulari. Sed vellem haec, ut apud me habentur rata, ita posse aliis quoque persuaderi, nam video plerosque metu tam superstitioso in hac re agi, ut si ex priori consensu et designatione regia, quae unam comprehe[n]derat Reverendissimam Dominationem Vestram, sequatur postulatio, negent quemquam aliter interpretaturum esse, quam quod abrogatis pactis quattuor nominandorum ad unius nominationem ventum sit, idque deinceps exempli vice fore, nisi liceat reverti ad pactorum formam. Apud hos non proficio, cum dico non esse hic rem cum pactis, casum esse, in quo nulla prorsus fit nominatio, liberam fore capituli dispositionem hac vice. Habent enim id semper in ore
Ea hominum scrupulositas fecit, ut suaderem curari, ne deessent nominationes, non quod certum haberem istos null[a] ratione cessuros a suo metu, nam sunt nonnulla, quae in diver[sam] opinionem me adducant, praesertim si videbitur ea esse seria volunta[s] regia, et fuerint, qui nobiscum sentiant principio, , sed quod mihi videbatur sequendum, quod minus est ambiguum, nam si refragantibus votis capitularibus denuo fuerint ad
Sed iacta est alea exspectandusque eventus, quem pro votis tan[dem] cessurum esse non est, quod dubitem. Certum habeat Dominatio Vestra Reverendissima hic rata esse apud omnes, quae in partem ipsius conciliata hac[tenus] fuere, et stant omnes a Dominatione Vestra Reverendissima, quamcumque in partem res ceciderit.
In
Me longe aliud sen[tire] potuit Reverendissima Dominatio Vestra ex superioribus litteris meis intellegere, neque dubito, si quis ex nominatis fuerit ineligibilis defectu iuris, eum posse vi pactorum postulari atque in hoc sensu postulationem venire appellatione electionis. Si quid vero habet Reverendissima Dominatio Vestra, propter quod hic haereat vel a me dissentiat, non erit ab re id ad me perscribere, quo maturius rem excutiamus, ne quid post pariat difficultatis.
Ego rem et sententias meas Reverendissimae Dominationi Vestrae non tecte aut velatis verbis expono, si non ad sapientiam huius mundi, tamen sinceriter, omnia enim mihi apud Reverendissimam Dominationem Vestram esse tuta cautaque arbitror, et scio ita me paterne et amanter habituram, ne qua veniam in periculum.
Cupio vero mei amorem et commendationem apud eam semper fieri auctiorem, cui vicissim ego deditissimo semper ero deditior ac addictissimo addictior.
Valeat Reverendissima Dominatio Vestra felicissime ac diuturnum.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae assiduus servitor.
Postscript:
Scripsit ad me ex