Letter #472
Jan Benedyktowicz SOLFA to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-03-13
received Mantua, [1530]-04-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco, iurium doctori et oratori regis Sigismundi Poloniae, domino suo gratioso
Salutem dico, egregie domine, fautor plurimum observande et mihi carisssime.
Felicem adventum vestrum exspecto in dies et incrementum fortunarum omnium. Sciat, reverendissimum Cracoviensem magnam et maximam diligentiam adhibuisse in negotio vestro et solutione fienda per thesaurarium reginae in Barro ipsis Welzeronibus; ich hoff, man wircz czalen. Episcopatus vacat Samogitiensis, pro quo laborat Virzgal Kyoviensis; is obtinebit. Mallem praesentiam Fraternitatis Vestrae, urget enim praesentia Turin. Episcopus noster Cracoviensis cardiaca iterum a medio anno atteritur. Maiestates suae sanae sunt, utinam longo tempore.
Rogo, ferat secum rubricellam Romanam, de horis dicendis canonicis factam pro aliquot annis, quia utor via et incedo ipsius sancti Petri. Et me exsistente in Urbe octoginta libri Hypocratis erant traducti in domo Gyss et imprimi debuerant; quodsi fuerint stampati, emantur, oro, quos ego lubentissime dissolvam. In omnem eventum richt ausz vom Pabst pro duabus personis ad suscipiendos ordines extra tempus statutum ab ecclesia non sine causa, esz wirt euch und mir von noten thun.
Valeat faustiter et me diligat; scribat etiam, si qui novi libri sint impressi in nostra functione medica, an magia seu cabala, cuius et Plinius in 30 libro capitulo 1 meminit et cuius praedicat virtutes narrans de Mose.
Dominica Reminiscere, Cracoviae, 1530.
Eiusdem Excellentiae Vestrae Ioannes Benedicti, doctor regius, canonicus Varszoviensis, Vilnensis etc. deditissimus