Letter #4719
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-07-17
received [1537]-07-19 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo colendissimo et plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Reverentiam debitam ac officia omnia offero Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Quae post abitum domini Achatii hic acta gestaque consultaque sint, referet dominus Alexander, cuius affectiones perdiscet Reverendissima Dominatio Vestra ex colloquio mutuo. Videtur satis constans in studiis erga Reverendissimam Dominationem Vestram, quantum licuit percontari hominem. Iter Romanum videtur affectare, cuius spem ei Dominatio Vestra Reverendissima non excludat: derigendus est a Reverendissima Dominatione Vestra, quemadmodum et in quae loca profectionem instituat.
Consilium meum est, ut reverendissimum dominum episcopum Plocensem, quoviscumque loco sit, adeat, apud quem summa erit consiliorum nostrorum omnium. Invenietur, opinor, Cracoviae, quantum hodie ex litteris domini Ioannis Benedicti accipimus. Scripsi nunc per dominum Alexandrum ad dominum Theodericum Rheden admonens, ut incumbat tuendis rebus nostris, quarum condicionem ei declaravi indicavique venturas brevi litteras regias ad summum pontificem et cardinalem Sanctorum Quattuor in eo negotio. Quod vero nunc praecipue curandum est, admonui prospiceret, ne quod nobis praeiudicium fiat in beneficiorum nostrorum dispositione, quominus liceat Vestrae Reverendissimae Dominationi transferre ius suum, in quem volet, aut mihi mea retinere.
De administratione quoque ecclesiarum obeunda statim post postulationem et praesentationem curaret indultum papae huc mittere, sumptus accipiet ex collatis pecuniis officii notariatus defuncti episcopi mutuo, quod et dominus cantor mandavit. Si quid praeterea Romae curandum putat Reverendissima Dominatio Vestra, ipsa ad Theodericum scribere velit. Scribet et dominus Alexander, quae ipsa iusserit.
Dominus decanus nulli hominum nisi forte domino praeposito indicavit se iturum ad Reverendissimam Dominationem Vestram. Utinam resipuerit et Vestrae Reverendissimae Dominationis votis se iunxerit vel desperans, quamquam ne pili quidem habendum fuerit, etiam si maxime reclamasset. De me autem impediendo, scio, non facile mutabit consilium et conatum nec dubito eum apud Vestram quoque Reverendissimam Dominationem frigidam suffudisse, sed suo malo torquetur invidia. Deus est, qui omnium habet potestatem. Mihi solatio est, quod video hic me ab his tantum non amari, qui putant a me bolum sibi e faucibus ereptum, sed valeant.
Commendo me amori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus servet felicem.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Frauenburg, die XVII Iulii 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Tid(emannus) G(ise) custos Varmiensis