Letter #4717
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-07-08
received [1537]-07-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo colendissimo observandissimoque
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime et observandissime.
Servitiorum meorum sedulitatem et commendationem.
Servitorem hunc Reverendissimae Dominationis Vestrae biduum hoc retinui, ut certum quid de negotiis his nostris possem Reverendissimae Dominationi Vestrae renuntiare, sed in hac rerum mutatione, cum cura constituendae rei familiaris vacantis episcopatus primas posceret partes, non potuit hactenus de maioribus tractari. Effeci autem, ut venerabilis dominus Achatius de Trencha absolutis hic, quae restant, et ordine gerendorum constituto se ad Reverendissimam Dominationem Vestram conferat, coram expositurus omnia, quae scire illam referet, ac consilia mea explicaturus, neque enim litteris et tabellariis omnia videbantur credenda. Veniet is Lobaviam Dominica proxima vel sequenti secunda feria.
Designatus est administrator ecclesiae, dominus cantor, qui in castro Heilsberg usque ad adventum successoris episcopi commorabitur. Quantum perspicere licet, deputabitur nuntius ad regiam maiestatem, dominus Alexander Sculteti, postulatum ea, quae sunt in pactis. Sed facit rem ambiguam, quod incertum habetur, quo loco sit ipsa regia maiestas. Miseram, ut id rescirem, ad dominum castellanum Gedanensem, qui putat Leopolim profectam opinaturque eum locum in regno reputari, quod si esset, ibi quoque adeunda esset eius maiestas non sine rerum et viarum multo dispendio.
Erravi nuper scribens negotium nominationum apud capitaneum Marieburgensem agendum esse, si rex extra regnum et archiepiscopus extra suam provinciam esset constitutus: diligentius exploratis pactis invenio non capitaneum illum, sed vel Wladislaviensem, vel Plocensem episcopum esse adeundum nuntiis capitularibus. Ac facit hoc quoque non parum nos perplexos, de Plocensi enim, cuius praesentia plus nobis usui esset, quo in loco sit, tam nobis est incertum, quam de rege ipso.
Si, quod metuo, iam abiit ad regem Romanorum legatus, non esset hoc ex re nostra. Operae pretium est, ut quam primum mihi significet Reverendissima Dominatio Vestra, si quid certi rescierit de his rebus et an sentiat regiam maiestatem prosequendam usque Leopolim. Omnino non est omittendum, quin Reverendissima Dominatio Vestra, ubi de consiliis nostris certa erit, proprium nuntium mittat ad reverendissimum dominum Plocensem vel ad regem ipsum, ne nesciant statum istarum rerum et quemadmodum instituendum sit nominationum negotium. Paratum habeat Reverendissima Dominatio Vestra tabellarium, ut edocta per dominum Achatium de rebus omnibus, mox illum ableget. Nihi[l] hic intermittam eorum, quae ad firmandam rem Dominationis Vestrae Reverendissimae {Dominationis} et omnia exploranda pertinere videbuntur. In urbem Romam scribendum est, ne procedatur in negotio coadiutoriae, verum ut litterae regiae reddantur pontifici et cardinali, non est omittendum, quo de voluntate maiestatis regiae quam primum sint certi. Reliqua per dominum Achatium. In Heilsberg bene cesserunt omnia estque probe curata custodia et quaecumque ad ea[m] pertinent. Breviorem me nunc cum venia feret Reverendissima Dominatio Vestra, affatim omnia per dominum Achatium recensebuntur.
Commendo me in gratiam eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam cupio felicem et valetudine commoda.
Varmiae, Dominica VIII Iulii 1537.
Postscript:
Litteras domini praepositi remitto per praesentes.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Tidemannus Gise