Letter #4716
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-07-01
received [1537]-07-04 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo colendissimo atque observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine semper mihi colendissime.
Hac hora renuntiatum est venerabili capitulo de obitu reverendissimi domini nostri, episcopi Mauricii. Cui omnes precamur aeternam quietem et misericordiam Domini. Excessit vita hodie hora tertia antelucana, quod credo Vestrae Reverendissimae Dominationi significatum. Praemissus est hodie dominus doctor Nicolaus Heilsbergum, cumpriusquam de obitu sciretur, hunc sequitur noster Felix Reich, qui duo nomine capituli pro veteri more omnia relicta conscribant ... illegible⌈...... illegible⌉ subque clausura ponant et sigillent ac, quae ad administrationem rerum episcopatus pertinent, ordinent usque ad deputationem generalis administratoris, ac demum funus huc perducant.
Dominatio Vestra Reverendissima interea sit tranquilli animi et non dubitet, quin omnibus rebus, ne qua alienatio contingat, per hos viros recte prospicietur exspectetque fortunam suam et Dei vocationem in pace. Non enim video, quid rem institutam transversam agere possit, maxime si litterae regiae Romam sunt missae. Redibit res ad electionem, cuius celebrandae dies statuetur post peractas exsequias. Illi ut et Reverendissima Dominatio Vestra intersit, forsitan non ab re erit, tamen de hoc posthac consilium est capiundum. Pro nominatione quattuor personarum mittendum erat ad maiestatem regiam, sed quoniam ea nunc extra regnum constituta fertur et archiepiscopatus vacat, sufficiet capitulo ad dominum capitaneum [M]arieburgensem on the margin⌈M hidden by binding⌈[M]M hidden by binding⌉arieburgensem[M]arieburgensem on the margin⌉ mittere ea, quae apud maiestatem regiam erant iuxta formam pactorum agenda, qui debet ad ipsam regiam maiestatem haec transmittere et responsum referre. Ibi curabit Reverendissima Dominatio Vestra, ut omnia ex sententia agantur.
Si modo Reverendissima Dominatio Vestra inter quattuor nominabitur, navis nostra erit in vado. Quamquam sunt duo in capitulo, quos Reverendissima Dominatio Vestra conicere potest, qui non remittunt, sed magis videntur tendere cornua palamque se ostendunt adversarios et molientur absque dubio, si quid mali poterunt. Asciverunt sibi nunc dominum Kiewski, quem fortasse suis persuasionibus hunc ducent ad electionem. Sed adverso vento luctabuntur. Dominatio Vestra Reverendissima mittat huc post peractas exsequians quempiam suorum, per quem scribam, quae gerantur AWWO, AB, D. 2, f. 40v et quibus consiliis sint haec omnia moderanda.
Dominus Deus pro sua voluntate efficiat, quae erunt in salutem nostram et ecclesiae suae. Alia posthac scribere erit tempestivius. Nunc veniam dabit Reverendissima Dominatio Vestra festinanti et pellenti calamum, nam dominus Felix praepeti itinere noctem fallet nec mihi tempus sinit.
Deus servet Reverendissimam Dominationem Vestram felicem, cui me deditissime commendo.
Varmiae, die prima Iulii 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Tid(emannus) Gise