Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋, sincere nobis dilecto
⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex
⌊Poloniae⌋, supremus dux
⌊Lithwaniae⌋,
⌊Russiae⌋,
⌊Prussiae⌋,
⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Et meritorum generosi ⌊Stanislai Kosthca⌋ castellani Culmensis
, et intercessionis Paternitatis Tuae rationem habentes, eum in ⌊proxime demortui⌋ locum palatinum ⌊Pomeraniae⌋ designavimus, ea spe, quod in hoc dignitatis gradu collocatus, cum nobis tum ⌊terris nostris Prussiae⌋ cumprimis utilis esse queat. Vestrae quoque Paternitatis iudicio libenter tribuimus, quod id minime vulgare esse compertum habemus.
Datae
⌊Cracoviae⌋, X die Septembris anno Domini M-o DXLVI-to, regni vero nostri XL-mo.
Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium