» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #464

Ioannes DANTISCUS to [Jan LEWICKI]
Bologna, 1530-01-25


Manuscript sources:
1office copy in Latin, in secretary's hand, UUB, H. 155, f. 213r-v
2copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8242 (TK 4), a.1530, f. 4-6
3register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 198

Prints:
1DE VOCHT 1961 No. DE, 84, p. 51 (reference)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Venerabilis Domine. Salutem plurimam.

Accepi hic litteras Dominationis Vestrae pauloante datas Neapoli 5 Decembris praeteriti, ex quibus nihil aliud commodi accessit quam quod ex eis intellexi Dominationem Vestram rursus convaluisse et vivere, ea quae ad longum de negotiis Barensibus perscripsit misi subinde ad manus Magnifici domini Ludovici Aliphii ut cognoscat et operam vestram et quibus modis ibidem reginali maiestati serviatur. A qua hucusque nullum accepi, quam eas, quas mihi et vobis rescribit ad litteras nostras, quas ingredientes navem Barchinonae scripsimus 26 Iulii. In his nihil aliud habebatur, quam ut ea faceremus, quae per fratrem meum Bernardum significaverat. Ab eo tempore ne iota quidem amplius. Pro duobus istis millibus ducatis iam habuissem alias a caesare litteras, ut ex adoha retinerentur, sed maiestas sua pridie in quandam febriculam et catarrum incidit, quo omnia negotia impediuntur, hincque credo, quod tam cito hinc non simus {h}abituri. Misi etiam domino Aliphio exemplum litterarum Scipionis de Summa, qui dicit me plus agere desiderio serviendi, quam urgente necessitate. Deus scit mentem meam, et si esset in rem reginalis maiestatis monstrare glorioso huic Trasoni, quae egere deberet alienis suffragiis. De provisione mea et thesaurarii excusatione itidem domino Lodovico Aliphio perscripsi, quomodo probabile est, quod non possit invenire camb[ium], cum Neapoli et Romae campsores habeantur, quibus hic in curia et Veneciis respondetur. Venit huc dominus Antonius Veldzer(!), qui graviter conqueritur, quia a thesaurario nullam solutionem habere possit. Unde noluit amplius reginali maiestati servire nec immerito, cum tam diu sine interesse et emolumento servierit et pecuniis suis caruerit, et pro solutione tragoediam agere debeat. Vix ab eo hic ducentos ducatos habere potui. Vos scitis, quomodo me reliquistis. Ab eo tempore debeo domino Valdesio {et Valdesio} 300 et domino Cornelio 250 ducatos, quos mihi debetis mittere. Debuissetis perpendere necessitatem meam, qua premor. Nihilominus de statu mihi a regia et reginali maiestatibus commisso nihil omisi neque omittam, donec de mente earum edoctus fuero. Ad quas intra triduum hinc fratrem meum sum missurus, qui ibidem, quae fiant, in omnibus experietur et ad me quamprimum redibit. Interea Dominatio Vestra sit solicita, ut habeamus ab isto thesaurario provisiones nostras et quod dominis Velseris cartae cambii, quas iam suscepit et illae etiam, quae omissae fuerunt ab alio thesaurario ab anno 1527 super 300 ducatos, persolvantur, ne principes nostri apud istos mercatores bonam suam opinionem, quae passim de eis ab omnibus est concepta, leviorem faciant. Quo tempore hinc abire debeamus, adhuc certum non est. Caesar aliquanto male et febricula quadam et catarro laborare coepit, ut supra scripsi, et licet nihil tractetur apud eum, coepit tamen interea, quo haec scribo, dominus Valdesius negotium hic de duobus millibus ducatis super adoha et nonnullis fiscalibus de statu Barensi transiendum, et credo quod perficiet. Pollicitus est mihi etiam superiori die caesar promissum suum, quod Toleti mihi fecit de adoha praeterita non soluta numquam exigenda, observaturus. Ad quod suae maiestatis petivi litteras. Eas non negavit, sed tantum adhuc comodiori tempore de huiusmodi litteris cum eo est agendum. Dictum est mihi, quod bene sperare debeam. Nova, quae hic aguntur, alia non sunt, quam quod pacem cum Venetis et duce Mediolani fecimus, quodque ista coronatio Romae fieri debeat, vaticinantur tamen aliqui, quod hic in ecclesia Sancti Petronii perficietur. Obtinui superiori die a reverendissimo cardinali Sanctorum 4 litteras ad Bartholomaeum Guntkoski, ne deinceps Dominationem Vestram in cantoria Plocensi impediret, missaeque fuerunt eidem Guntkoski, qui nuper ad me scripsit litteras, quarum praesentibus vobis mitto exemplum, quod licet vos parum fortassis curae de provisione mea et solutione habeatis, non tamen ideo deero rebus vestris, ubi illis adminiculum praestare potero, hoc vobis de me firmiter persuadeatis. Ex Polonia, ut scripsi, non accepi alias, quam eas, quae nostris ex Barchinone datis respondentur. Scriptum tamen est aliis, quod maiestas regia ipso die sancti Andreae ingressus fuerat Petricoviam. Ibidem nisi octo diebus debuerunt commorari et recta cum toto conventu proficisci Cracoviam, ubi multi sunt oratores maiestatem eius expectantes. Reginalis maiestas fertur ingressa Cracoviam ipso die conceptionis Beatae Mariae Virginis. Dicitur certo, quod his diebus serenissimus princeps Sigismundus secundus, qui Vilnae in die sancti Lucae fuit assumptus et <ut> magnus dux Lithuaniae ab omnibus salutatus, Cracoviae in regem Poloniae coronari debeat. Maiestas regia multum consenuit, parum abfuit, quin Vilnae e vivis in anno climaterico discessisset, iam enim omnes medici de eo desperaverant, Deo tamen duce pristinae suae sanitati est restitutus. Vayevoda per Turcam in Hungaria confirmatus, quam diu potest, triumphat. Ad illum dominus Iaroslaus Laski cum fratribus suis iampridem se contulit. Hic ea de re contra reverendissimum dominum archiepiscopum Gnesnensem nomine caesaris actio de {de} privatione instituitur, quemadmodum etiam iam archiepiscopus Strigoniensis, quod Turcis adhaeserat, per bulam publicam cum vayevoda destitutus. Ego adhuc non magnos immo nullos contra Turcas apparatus pro futuro vere fieri video. Per me nihil est relictum, quae dicendo aut scribendo dici potuerant, sicut id latius ex silva mea, quam mitto, videbitis. Eam, quaeso, boni consulat et saepius scribat, vel si ex hoc malo itinere potest. Cum nos hic diutius immoraturos intelliget, veniat de omnibus bene instructus quamprimum cambium huc ad curiam per Veldseros(!) facere potest, nam dominus Antonius Velser sequetur, ut accepi, aliquamdiu curiam. Ad praesens non restant alia, quam quod Dominationem Vestram optime valere cupio. Dominum Andream meo et fratris nomine plurima salute impartiat.

Datum Bononiae, 25 Ianuarii 1530.