Letter #461
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIBologna, 1530-01-10
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine Gratiosissime, humillimam commendationem.
cf.
Superiori die dominus Cornelius Scepperus, Dominationi Vestrae Reverendissimae licet ignotus, deditissimus, ex mandato caesareae maiestatis in consistorio cardinalium publice contra reverendissimum dominum archiepiscopum Gneznensem et eius nepotes multos articulos pro destitutione eiusdem proposuit fuitque, ut certo intellexi, libenter auditus iniunctumque ei subinde, ut cum fiscali, ut vocant, ea de re conveniret atque colloqueretur; cras idem in consistorio iterum debet proponere. Quid in his fiet, Dominationi Vestrae Reverendissimae cum primis perscribam. Ego tamen coram domino cardinali Gattin[ari]o, magno caesareae maiestatis cancellario, protestatus sum, quod ea in actione nihil fieret in praeiudicium maiestatis regiae et regni, sicque futurum spero. Aliud hic non possum, cum sim sine mandato et nihil mihi sit commissum etc.
Conquestus sum in prioribus de domino
1530-01-10⌊Hodie1530-01-10⌋ ad me misit
Congressus hic pro ea expeditione cum domino Cornelio plerique, sed vix mihi videtur meo saeculo futura; utinam saltem in Hungaria, ne ulterius progrederentur, Turcas detinere possimus. Deo omnia sunt possibilia; si illius misericordia nos non tuebitur, actum erit.
Mitto hic Dominationi Vestrae Reverendissimae exemplum bullae, quam pontifex pro adiuvando serenissimo Ferdinando rege emisit. Congeretur magna pecunia, sed nescio, in quos usus cessura. Oppugnatur adhuc Florentia, cuius 4 oratores pacem petentes cras huc venturos dicunt. De duce Ferrariae adhuc non est conclusum; caesar partes eius tuetur sicque ea non fient, quae pon[tifex] postulat.
Fratrem meum
Caesar etiam instat multis rationibus, ut concilium fiat, [sed] [ad]huc
cf. Ter. Hau. 222 ne ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam ⌊surdis fabula haec canitur.cf. Ter. Hau. 222 ne ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam ⌋ Ego etiam quosda[m] [ver]siculos in cf.
Datae
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servus
Postscript:
Quid futurum sit de pace nuper facta inter pontificem, caesarem, Venetos et ducem Franciscum Sforciam, nescio; ea, quae inter caesarem et regem Angliae paulo ante fuit confecta, iam incipit exspirare. Rex enim ille repudiavit coniugem suam, amitam caesaris, neque dicit se curare ea in re pontificem, cum habeat duos primates et legatos natos in suo regno, asserens eos tantum habere facultatis, quantum pontifex. Vereor, ne isti novi motus aliquid tale etiam inter caesarem et regem Galliae pro tempore solutionis, quod instat pro Martio futuro, efficiant. Sic transit orbis etc.