Quod de 120 marcis, quas pro pauperibus in Colmense Paternitas Vestra Reverendissima deponere destinavit, nihil protunc, cuius mentis capitulum erat, Paternitati Vestrae Reverendissimae scripsi, humillime mihi dari veniam precor. Exspectabam si quidem in horas responsum capituli ad meas, quas ad eos hac de re, quemadmodum mihi Paternitas Vestra Reverendissima iniunxerat, dederam. Quod cum factum esset, non distuli Paternitatem Vestram Reverendissimam, quod in novissimis meis feci, certiorem reddere etc. Scripsi denique heri ⌊Varszoviam⌋ pro pergameno, quod quam primum mihi allatum fuerit, descripto ad eum modum, ut ⌊Lubaviae⌋, anno et die consecrationis ecclesiae, prout mihi Paternitas Vestra Reverendissima mandavit, in ⌊Plovesia⌋ cum primis illic mittere non negligam, vel ipse si per tempus licuerit, istic feram, et appendere faciam. Quattuor illas marcas, quas apud me Paternitas Vestra Reverendissima deponere dignata est, secunda huius honorabili domino Luboviczky, qui tum ⌊Lubaviae⌋ erat, et me rogavit plurimum, ut nomine ipsius Paternitati Vestrae Reverendissimae pro ea munificentia immortales agerem gratiarum actiones. Quod cum ea, qua maiori possum facio reverentia, humillime petens, ut cum ipsius tum meus Paternitas Vestra Reverendissima dignetur esse clementissimus dominus. Adnumeravi domino etiam doctori Hieronimo XV written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉VV written over ...⌉ marcas pro vino Paternitati Vestrae Reverendissimae. Nepos dominus ⌊Simon⌋ per certum quendam mercatorem misit etc. Venit eodem, quo supra, die, Reverendissime Domine, sororis meae servus de Varszovia, qui rettulit certissimum esse, quod haud arbitror Paternitatem Vestram Reverendissimam latere, reverendissimum dominum Posnaniensem debilem alioqui et multis hactenus quassatum aegritudinibus, XVIII Februarii ⌊Posnaniae⌋ vitam cum morte (cuius animae aeternam requiem divina largiatur maiestas) commutasse. Unde et sollemnis
AAWO, AB, D.5, f. 140v
omnium campanarum pulsus ⌊Varszoviae⌋, cum sit dioecesis Posnaniensis, factus est, famamque esse reginalem maiestatem quam primum accepta morte suae reverendissimae paternitatis ex ⌊Piotrcovia⌋ se ⌊Posnaniam⌋, qua de re (nisi fortasse rerum relictarum gratia) incertum est, contulisse etc. Textor denique ille, qui ⌊Catharinam⌋, Paternitatis Vestrae Reverendissimae sororem, dominae Annae pedisequam, superduxerat et in domo contigua piscinae non procul a praedio Paternitatis Vestrae Reverendissimae ⌊Lubaviae⌋, morabatur, collectis reculis suis anuloque uxori suae, quem ei Paternitas Vestra Reverendissima dederit, ex digito detracto, ultima Februarii post occlusas iam arcis et civitatis portas, fugit et quo devenerit, hucusque ignoratur. Quod reliquum est, me humillime Paternitati Vestrae Reverendissimae obsequiaque mea, quae fidelissima cum Paternitati Vestrae Reverendissimae tum reverendissimo domino electo futura polliceor, commendo Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam cum matre sua carissima et omnibus amicis quam diutissime sospitet prosperetque in omnibus.