Letter #4559
Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-02-26
received [1538]-03-01 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri, domino, domino Ioanni Dantisco Warmiensis et Culmensis ecclesiarum Dei gratia episcopo, dignissimo domino suo semper gratiosissimo
Reverendissime in Christo pater, praesul ms. praesull(!) ⌈praesulpraesul ms. praesull(!) ⌉ amplissime ac dignissime. Obsequiis meis ac orationibus meis in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae semper praemissis.
Fuit apud me iis diebus Thomas pistor et fortasse adhuc plures venturi sunt, volens emere triticum sibique providere de sufficienti farina triticea pro hoc tempore instantis ieiunii. Non audebam illi quicquam vendere sine voluntate et scitu Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quandoquidem omnia frumenta iam post felicem Reverendissimae Paternitatis Vestrae discessum relicta et conscripta debeant pro domino opinor futuro reservari. Attamen, Reverendissime Domine, si est voluntas Reverendissimae Paternitatis Vestrae, ut divendi debeant et pecuniae pro eodem domino futuro reservari, dignetur me Reverendissima Paternitas Vestra reddere certiorem vel quocumque etiam modo Reverendissimam Paternitatem Vestram habere, ut mihi committere, ut mandare v written over f⌈fvv written over f⌉oluerit, facio quam lubentissime. Dominus Simon, cuius in hac parte uti consilio volebam, domi pro tunc non fuit. Existimo, quod ad piscaturam se contulerat. Dominus cancellarius et dominus burgrabius sine ipsius praesentia et voluntate nihil facere volebant. Et cum <iis> Reverendissimam Paternitatem Vestram uti dominum meum et patronum semper gratiosissimum quam diutissime valere opto.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Lubaviae, 26 Februarii anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus capellanus Valentinus parochus Lubaviensis