Letter #4554
Jan LATALSKI to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1538-02-08
received [1538]-05-20 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri, domino
Reverendissime in Christo pater, domine amice et frater carissime.
Significavit nobis summus pontifex dilatam esse iterum constitutionem generalis concilii et bullam ipsius dilationis nobis misit, hortando nos, ut eam ipsam dilationem universis suffraganeis nostris declararemus. Proinde nos etsi quidem Reverendissimam Dominationem Vestram credimus iam de ipsa dilatione non ignorare, tamen suae sanctitatis mandato satisfacere volentes mittimus illi exemplar ipsius bullae, ex qua intelleget, ad quod tempus concilium ipsum iterum sit prorogatum.
Ceterum fuit hic apud nos nobilis iste Ioannes Osar de terra Lomzensi, sacrae maiestatis regiae Poloniae subditus, et narravit nobis magnam sibi exhibitam iniuriam ab olim praedecessore Reverendissimae Dominationis Vestrae ratione villae suae Bansen et nonnullorum bonorum ad eam ipsam villam pertinentium rogavitque nos, ut ad Vestram Reverendissimam Dominationem pro illo intercederemus. Atque ita rogamus illam plurimum, dignetur huic nobili de ipsa villa Bansen et omni[n]bus bonis eius, quae istic habet, omnimodam iustiti[am] per capitaneos [suos] ministrari facere vel ipsamet illam ministrare et id, quod eidem nobili fuerit iniuste receptum, illi rursus restituere velit, rem iustam seque dignam et nobis valde gratam factura Reverendissima Dominatio Vestra, quam illi omni gratitudine et benevolentia nostra vicissim referre curabimus. Cui nos ex animo commendamus eamque bene et semper felicem valere desideramus.