Letter #4538
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSMewe (Gniew), 1534-12-29
received [1534]-12-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni a Curiis, Dei gratia episcopo Culmensi, domino suo clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Cum nuntiata mihi fuit mors magnifici palatini Posnaniensis, qui praefuit in his terris duabus arcibus Marieburgensi ac Schlochoviensi, perpendi apud me non esse cunctandum, ne alius praeveniret et nobis tacentibus derogaretur privilegio nostro, plures enim indubie instabunt pro praefecturis istis. In tempore igitur videtur maiestas regia precanda, ut aliquem praeficeret in Schlochow iuxta privilegium et inscriptionem ac suae maiestatis confirmationem de castro Marieburgensi, ne excluderentur consilia consiliariorum suae maiestatis in Prussia etc. Occurrit obiter adventus generosi Fabiani Czema succamerarii Pomeraniae et Stargardensis capitanei regiaeque maiestatis curiensis, qui patrios laros invisere venit. Oblata videtur occasio pro eo coram maiestate regia intercedere et eundem commendare suae maiestati, cum sit indigena et servitiis regiis addictus, ut speratur, erit acceptior, quo capitaneatus Schlochoviensis sibi crederetur, nisi enim illi dabitur, intrudetur alius in enervationem privilegiorum.
Feci igitur minutum praesentibus inclusum, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae limandum transmitto et precor, ne gravetur perspicere et boni consulere ac limatum reverendissimo episcopo Warmiensi praesenti nuntio transmittere ad sigillandum, cui etiam scribo, alios etiam hortabor ad sigillandum, quos litterae convenire poterunt, non videtur enim morandum. Ternae litterae meo iudicio formandae sunt, ad serenissimum regem ac reginalem maiestatem et reverendissimum episcopum Primisliensem.
Esset quidem, ut quilibet scriberet per se, sed multae litterae taedium afferunt. Si posset fieri, ut nos omnes unis scriberemus litteris, utcumque Reverendissima Dominatio Vestra consuluerit, ita gratum erit, saltem ne moremur. Civitates etiam hortabor ad scribendum.
Cum his me Reverendissimae Dominationi Vestrae me commendo, quam felicissime valere hoc instanti anno opto et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ ut prosper, felix faustusque sit.
Ex Meva, feria tertia post Innocentum in initio anni 1535.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Georgius a Basen etc. palatinus Marieburgensis et Mevensis capitaneus scripsit