Letter #4528
Mikołaj NISZCZYCKI to Ioannes DANTISCUSGórzno, 1534-04-01
received [1534]-04-03 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino meo episcopo Culmensi, domino mihi colendissimo
Post servitutis meae humilem commendationem.
Reverendissime Domine, domine et fautor mihi colendissime.
Libenter solus Dominationis Vestrae Reverendissimae bonam valetudinem inviserem, sed uxor mea, quae hiis diebus filiam peperit, non recte valet, praeterea mox post ista festa ad quandam commissionem sacrae maiestatis exsequendam Varschoviam ire cogor. Volui tamen ad praesens hiis scriptis meis Vestram Dominationem Reverendissimam invisere et pro mea observantia ea nova, quae nuper ad me allata sunt, Dominationi Vestrae Reverendissimae significare, quibus perlectis Dominatio Vestra Reverendissima remittere per eundem nuntium dignabitur et ea, quae sunt secretiora et quae in avisamentum Dominationi Vestrae Reverendissimae mitto, rogo nemini pandat, quod illa a me haberet. Nec ea Reverendissimam Dominationem permoveant, non desunt amici, qui Dominationem Vestram Reverendissimam de hiis calumnis et iuste excusant. Plura scribere deberem, sed litteris committere non est tutum. Dabo operam, quod brevi ad Dominationem Vestram Reverendissimam veniam, tandem me iterum et obsequia mea Vestrae Reverendissimae Dominationi commendo, et felicissime ac diutissime Dominationem Vestram Reverendissimam valere ex corde cupio.
Ex Gorsno, feria quarta magna anno Domini 1534.
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor Nicolaus de Nisczicze c[astellanus] Sieprcensis(!) manu sua