Letter #450
Ioannes HIMMELREICH to Ioannes DANTISCUSThorn (Toruń), [1537]-07-12
received [1537]-07-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Principi et Domino,
Non mihi in praesens, Reverendissime in Christo Princeps, occurrunt verba, quibus tibi, maecenati meo liberalissimo pro tuis in me collatis beneficiis grates gratias agere possum. Qui, quidquid in me valetudinis atque sanae mentis est, id Reverendissimae Amplitudini Tuae acceptum refero, sumopere petens atque obsecrans, ne aegre ferendo cyrurgico meo, qui artis suae specimen in adversa valetudine expressit, decem florenis meo nomine pro labore haud immodico satisfacere velis. Polliceor enim atque sancte promitto, quamprimum facultates meae aeneae (qui iam sum custos pauperis horti) ex studio Culmensi auctiores ditioresque fuerint, abunde sine mora Reverendissimae Celsitudini Tuae renumerando responsurum. Quod reliquum est, ago habeoque tibi pro acceptis ab eximio viro domino doctori Hieronimo vestimentis gratias quas possim interim maximas, quas utinam referre possim cumulatissimas. Nullus namque labor mihi tam difficilis molestus atque arduus videbitur, quem non levissimum iucundissimumque, quo tantam regalem munificentiam atque liberalitatem aequem atque remunerem, credam. Vale. Deus Optimus Maximus Reverendissimae Amplitudini Tuae benefaxit atque vota animi secundet novisque honoribus augeat. Thoruniae, duodecimo Iulii.
Reverendissimae
P(aternitati) or P(aternitatis)⌈P(aternitati)P(aternitati) or P(aternitatis)⌉
Tuae deditissimus cliens