Letter #4488
Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUSBologna, 1537-07-23
received [1537]-09-20 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo [Culm]ensi et coadiutori Warmiensi etc., domino suo gratiosissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime. Servitiorum meorum humilem commendationem.
Nactus nuntii opportunitatem omittere non potui, quin Dominationem Vestram Reverendissimam hisce litterulis inviserem. Etsi nihil dignum scriptu occurrebat, tamen id ipsum scribere volui et saltem observantiam meam erga Dominationem Vestram Reverendissimam, cui me totum debeo, quantum litteris fieri potest, testari. Dominus Campensis adhuc Romae agit, transmisi illi litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae, verum hactenus nihil mihi respondit, litteras tamen illi redditas scio, intellexi eum brevi in patriam rediturum, unde fortassis crebriores ad Dominationem Vestram Reverendissimam dabit litteras. Dominum Fabianum puto nunc in itinere esse versus Hispanias, scripsit enim mihi ex urbe se ex Bario rediturum eo circa medium istius mensis, illinc Genuam se petiturum traiciendi in Hispanias causa. Aestate futura cogar repetere patriam, deficit enim sumptus, haberem equidem animum exemplo Dominationis Vestrae Reverendissimae et domini patrui me conferendi in aulam alicuius principis et inter alias serenissimi Romanorum regis ob causas, quas antea Dominationi Vestrae Reverendissimae descripsi, in eo negotio efficiendo tota spes mea posita est in Dominatione Vestra Reverendissima et domino patruo, quos non solum apud dominos aulicos, sed etiam regem ipsum et quosvis principes totius fere Christianitatis plurimum posse non ignoro. Quare me totum subicio gratiae et iudicio Dominationis Vestrae Reverendissimae, ea si voluerit servum suum ex pulvere extollere etc., in manu sua est. Nova, quae hinc scribam, nulla sunt, timetur adhuc adventus Turchae, portus et loca, quae eum aggressurum suspicio est, firmis munita sunt praesidiis. Andreas Doria dicitur cum classe circa litus Neapolitanum esse, Veneti dicuntur suam habere ad Corcyram. Non dubito, quin, si Turcha advenerit, illi terra marique egregie resistetur. Nam imperator satis validum hinc inde in Italia habet exercitum et dicitur adhuc novos milites ex Germania adventare. Posta ante aliquot dies hac transcurrens, attulit exercitum imperatoris in Pycardia strenue et feliciter rem egisse, cepisse Sanctum Paulum oppidum fortissimum cum aliis quattuor oppidulis et tandem Terrovanam obsedisse etc. Dominationi Vestrae Reverendissimae me cum servitiis meis humillime commendo.
Datae Bononiae, 23 mensis Iulii anno 1537.
Dominationis Vestrae Reverendissimae humilis servus Martinus Nibschicz