Letter #430
Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUSBrussels, 1529-05-25
received Barcelona, [1529]-06-06 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico et clarissimo viro, Domino Ioanni Dantisco, serenissimorum Poloniae regum oratori, domino tamquam patri honorando
Salutem.
Tu habes, quod mecum libere expostules, et ego habeo, quod tecum. Condona mihi meam culpam, ego tuam tibi facile, tametsi neutri quicquam iure potest imputari. Ego enim scripsi ad te non semel, hoc est pro condicione temporum frequenter, sed si non perferuntur litterae, quid hoc ad me? Sed haec alias.
Frater tuus abiit, ut scripsi. Doleo et dolui, quod non potuerim illum tractare pro meritis tuis erga me. Si domum venisset aut in Flandriam, de animo sane non potuissem plus elargiri, exteriora tamen haec uxor mea obivisset, et satis commode, est enim civilitatis gnara. Quo nomine habeo tibi gratiam, quod eam mihi gratularis. Et facis sane bene. Neque enim ego praeter te unum – et scito ab amico dictum esse et citra adulationem, quae dedecet ingenium liberum – inveni constantiorem in amicitia, quod rarum est in mulieribus. Accedit quod, Deo gratia, amor meus erga illam augetur semper praeconio virtutis, quam admiror magis quam alia omnia, est autem ingenio ad magna nato nolitque me domi torpere. Si potuissem commode, iam pridem venissem ad vos, sed periclitatus sum semel inter Flandriam Zelandiamque, sicut scripsi ad te copiose de data undecimae Martii per pictorem quendam domini de Nassauw. Nunc autem sum longe adhuc confirmatior acceptis litteris tuis, ex quo audio te manere apud caesaream maiestatem. Quid enim esset, quod me alias multum pelliceret? Scis genus vitae aulicae. Quod, nisi tu Valdesiusque mihi fidem faceretis futurum, ut honori meo et promotione non sitis defuturi, cum praesertim non aliud petam, quam quod multis fortassis aliis, quam est hic animus meus, conceditur, non esset profecto, quod me admodum permoveret.
Scripsi ad te toties, etiam ad cancellarium. Intelliges ex his litteris meis omnia. Vellem autem, ut in rem meam invigilares apud cancellarium pro loco in cancellaria. Res non admodum magna cecidit Lalmanto. Scripsi ad Valdesium, cui me plurimum commendabis exponesque diligenter cancellario me nih <i> l boni de profectione Italica credere.
Valde autem gaudeo, ex quo audio noluisse te per Franciam proficisci, neque enim istic fides est. De rebus tuis feci certiorem fratrem tuum et iubeo te optima sperare ab optimis et prudentissimis princ <ip> ibus, quibus bonum est servire. Scripsi et ad maiestate[s] ipsorum et ad Zambotzky, qui promotione mea nunc est secretarius regius. Litterae huc ab Nyptzichz m[is]sae pervenerunt, quas nemo novit legere, nis[i] id tantum constat, quod mero indulgens scripserit. Posta noluit accipere provinciam transmittendi.
Scripsi ad illustrem dominum cancellarium pro simplicibus quibusdam litteris. Rogo, ut amici operam mihi exhibea[s], sicut hactenus fecisti.
Nosti hic pacem tractari inter Gallos, quod Deus bene vertat. Cum Valdesi[o] age in rem meam, quid enim obero in Germanicis illi, qui nulli umquam studui obesse. Accedit, quod pro mea erga eum observantia futurus sum honori illi magis quam oneri. Veniam ad vos per .... Hoc referes illi et amicis omnibus. Et vale, patrone et pater.
Bruxellae, XXV-a die mensis Maii anno Domini XV-c XXIX-o.
Tuus ex animo ut filius Cornelius Duplicius Scepperus
Postscript:
Iste posta redibit cito. Scribe per hunc, ut possim fieri certior, et noli dimittere hanc occasionem. Id te oro per genium tuum.