Letter #419
Nicolas PERRENOT de Granvelle to Ioannes DANTISCUSToledo, 1529-01-15
received Valladolid, [1529]-01-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Eximio Generosoque Viro, Domino Ioanni Dantisco, equiti aurato, serenissimi regis Poloniae oratori meritissimo, domino plurimum observando.
Magnifice ac Generose Domine.
Vix dici queat, quantum voluptatis susceperim ex litteris Dominationis Vestrae, quibus et illam bene valere intellexi, nostrique memorem et in non vulgari amicitia respondentem. Neque profecto umquam deerit vicissitudo.
Quantum ad id, quod caesar valedicenti annuit, tum in reliquis pro Mitridatis memoria numquam verbum irritum faciat nec hac vel in re alium induet hominem.
Salutavi dominos Pratensem, Eustachium, Durant et Anthunium, qui Dominationem Vestram ex intimo corde resalutant omniaque prospera imprecantur, et ne alios sigillatim recenseam, todidem omnis aula cupit, quae di<s>cessum adeo gravate fert, ut ne quid magis ferat.
Quod vero Dominatio Vestra commendet negotia serenissimorum regis et reginae Poloniae, profecto ita in eos caesar ipse propenso est animo necessitudineque sanguinis veterisque amicitiae correspondere statuit, ut nihil amplius addendum sit neque deerit, qualecumque nostrum obsequium erga ipsos omnisque opera et officium in iis omnibus, quae putavero interesse eiusdem Dominationis Vestrae.
Cui rursus atque iterum salutem et vale dico.
Ex Tholeto, 15 Ianuarii 1529.
Eidem Dominationi Vestrae deditissimus s...ssimusque Nicolaus Perrenot