Letter #416
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaToledo, 1528-11-19
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina mea clementissima.
Humillimam fidelis meae servitutis commendationem.
Scripsi novissime ex Madritio 12 Octobris praeteriti, cum dominus Levitius primum nona Septembris a Belgis per mare ad me in Madritio applicuit, et omnia, quae tum agebantur et qualiter maiestas caesarea per secretarium Ioannem Lalmant cum responso valde inconveniente me expediverit. Quo non contentus (videbatur enim novam tragoediam et duriorem priore concitare) me huc conferre fuerim coactus, reluctans desiderio meo redeundi, quod certe fuit vehementissimum, nihilominus fides mea in Maiestatem Vestram Serenissimam id superavit et me hic hucusque detinuit. De quo essent plurima scribenda, si me tempus non deficeret, quandoquidem hac hora mihi nuntiatum est, postam in Flandriam ituram, quam nolim negligere, igitur priores meas litteras duplicare non potui et non possum etiam, ut velim, esse copiosior, dabit itaque brevitati veniam.
In novissimis descripsi difficultates, quas timebam, de quibus credo, Maiestatem Vestram non parum fuisse turbatam. Et revera turbarant me plurimum. Qua de re, ut animum Maiestatis Vestrae Serenissimae reficerem et eum non sinerem pendere ulterius, cum hac posta litteras has tumultuarias scripsi, quo sciret saltem in compendio, quomodo negotia Maiestatis Vestrae Serenissimae habeant.
Perveni huc 16 Octobris novissimi et hucusque omnes intendi nervos et per opportunitatem atque importunitatem aliquoties conveni caesarem, conquestus de responso, quod Lalmant mihi dederat. Unde meo maximo labore et iugi diligentia effeci tandem, opera potissimum domini magni cancellarii, quod maiestas caesarea remisit Maiestati Vestrae et eius successoribus adoham retentam et non persolutam tempore illustrissimae olim matris Maiestatis Vestrae Serenissimae, quam hic taxarant ad summam sexaginta milium ducatorum, quae dicebatur omni iure potuisse repeti, si caesar voluisset, eum de gratia et exemptione ab huiusmodi solutione nihil constaret. Et hinc illae lacrimae, quod Lalmant tantopere laborabat, sperans ex his etiam suam partem, qua ad praesens, Deo gratia, frust <r> atus est. Dedit praeterea caesar Maiestati Vestrae Serenissimae in recompensam adohae, quam officiales Maiestatis Vestrae Serenissimae solverunt per haec tempora, mille et ducentos ducatos in fiscalibus exigendis in Ducatu Barensi promisitque deinceps in adohis futuris instituendis semper se gratiam Maiestati Vestrae Serenissimae facturum. Quod dimitteretur Maiestati Vestrae adoha, non potui efficere, cum neque serenissimo Bohemiae regi dimittatur, sed ex fiscalibus, quae pro caesare in dominiis Maiestatis Vestrae Serenissimae exiguntur, habitura est semper aliquam recompensam.
Obtinui etiam a caesarea maiestate litteras commendaticias ad viceregem, principem de Oranges, et collaterale consilium pro Statu Barensi et officialibus eiusdem. Exprimitur tamen in eis, quod si qui contra suam maiestatem deliquerint, castigarentur et nulla Maiestati Vestrae culpa impingeretur. Item alias litteras observatorias iurium et privilegiorum Maiestatis Vestrae etiam impetravi in amplissima forma, sic quod deinceps Maiestas Vestra Serenissima secure in utramque aurem de Statu Barensi dormire poterit. [Relin]quam etiam hic tot amicos Maiestati Vestrae Serenissimae, qui, si quando opus erit, negotiis et rebus Maiestatis Vestrae non deerunt, et, ut reor, n[on] erit amplius necessarium, quod aliquem in suis expen[sis] [hic] habeat, cum iam omnia sunt transacta, quae pro securitate St[a][tus] huius Maiestati Vestrae fieri {fieri} debuerant. In quibus si fors[a][n] non servivi certe, ut potui, neque in his quicquam mihi arrogo, nam boni servi, cum omnia feceri<n>t, adhuc dicere debere<n>t: servi inutiles sumus.
Quam primum caesar istas expeditiones et litteras manu sua firm[a]verit et sigillatae fuerint, maiestati suae nomine Maiestatis Vestrae Ser[enissimae] immensas habiturus sum gratias et dicto,'vale' recta ad Val[lem] Oleti me conferam, in <de> missurus in Galliam pro salvo condu[ctu]. Qui si mihi dabitur, non diu immorabor, quo quantocius Maiestatem Vestram Serenissimam supplex videam et quam copiosissime de omnibus certio[rem] faciam. Sin aliter, cum hoc tempore non commode navigatur, consilium nobis resque locusque dabunt.
Dominus Levitius nullam mihi provisionem pro reditu a Maiestate V[estra] Serenissima attulit, dixit dumtaxat, magnificum dominum Aliphium dix[isse] me bene scire, quomodo redire debeam. Et cum id amiser[im], quod mihi cum prima expeditione et responso promittebatur, nescio quomodo aliter redire potero, nisi a Welzeris ac[ci]piam viaticum, quod non potest esse minus quingentis ducatis, quandoquide[m] nescio, quando ex Hispania ire possim, si salvus conduc[tus] in Gallia mihi negabitur, et hoc durissimo hiemis tempore non audeo me Neptuno credere. Quem prius crebro in maximis periculis expertus sum, nollem eum iterum stulte accusare.
In hoc expeditionis meae gaudio nihil est, quod me magis affligat, quam quod tempore, hoc est a novem mensibus, quo exivit dominus Levicius, litteras non acceperim, cum ex Ducatu Barensi, tum etiam a Maiestate Vestra. Cum tamen prius Maiestas Vestra Serenissima commit[tere] scribi solebat saepius et duplicatas, et triplicatas in rebus interdum non admodum arduis, nescio qui fit, quod in hac tempor[um] metamorphosi, in qua summopere egebam instructione Maiestatis Vestrae Serenissimae, nihil fuerit ad me scriptum, et ne quidem domino Levitio. De adoha itidem numquam fui bene edoctus, quid esset, quomodo exigeretur aut ad quantam summam ascender[et], de quo aliquoties me caesar interrogavit. Quod si scivissem, quant[um] post mortem illustrissimae dominae matris Maiestatis Vestrae fuisset solutum, efficacius in rem et commodum Maiestatis Vestrae egissem cum caesare, quem – mehercle – numquam antea adeo propensum rebus Maiestatis Vestrae Serenissimae offendi, quam in hac mea expeditione. Ideo in h[is] ex toto caecutiens id feci, quod videre et intelligere pot[ui].
Dictum fuerat caesari, quod adoha {quod adoha} haec quoties impon[e]retur, efficeret in dominiis Maiestatis Vestrae Serenissimae octo mil[ia] ducatorum et ultra. Ad ea quid responderem, non habebam, quam quod intellexerim, non excedere summam quingentorum ducatorum. Sic tandem dedit maiestas sua caesarea ex fiscalibus mille ducentos ducatos, quibus fortassis et me hinc expedivit. Qua de re si in his a me est erratum, non potest mihi non dari venia, cum nesciverim, quomodo ista habeant. Ignorantia excusat peccatum.
Serenissimae maiestati regiae ad praesens ob temporis angustiam scribere non potui, ut tamen Maiestates Vestrae Serenissimae, quomodo omnia hic habeant, non nesciant, hoc est compendium.
De duello, quomodo non successit, serenissima maiestas regia ex litteris caesaris, quae ad Ferdinandum regem missae sunt, accipiet. Natus est mus iste ex his montibus, quem praedixeram. Caesar pro futuro Martio vel Aprili omnino in Italiam se parat. Colligitur ingens classis, gentes, commeatus et pecuniae, sed cum toties sim deceptus, non credam, nisi digitos immisero. Aliqui dicunt, quod cum hac classe ad Belgas traicere debeat. Quocumque ierit, erit nostris terris propinquior. Hinc est, quod nuper mihi dominus magnus cancellarius dixit: quamvis iam discedo, tamen nos paulo post non fore multum disiunctos.
Caesar cum suis liberis domino Philippo et domina Maria optime valent. Non est, quod ob postae celeritatem addere possim amplius, quam quod istam veteris adohae remissionem et benevolentiam caesaris Maiestatem Vestram Serenissimam latere nolui.
Cui me suppliciter commendo. Deus Omnipotens Serenissimam regiam et Vestram Reginalem Maiestatem quam diutissime cum liberis et actionibus suis felices et incolumes conservet et contra omnia adversa tueatur.
Datae celerrime ex Toleto ad Tagum, 19 Novembris anno Domini 1528.
Postscript:
Has litteras iussi ferri ex Augusta per proprium nuntium ad Maiestatem Vestram Serenissimam et rogavi Georgium Hegel, ut solveret expensas. Supplico Maiestati Vestrae humillime, committa[t], ut Georgio Hegel reddatur, quod dederit tabellari[o]. Feci has expensas non alia de re, quam ne Maiestas Vestra Serenissima ulterius ob causas Barenses turbaretur et diutius animi pendeat. Boni, quaeso, consulat.