List #408
Ioannes DANTISCUS do Piotr TOMICKIZaragoza, 1528-06-28
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BNW, BOZ, 2053, TG 8, No. 958, p. 184r
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Petro Dei gratia episcopo Cracoviensi et Regni Poloniae vicecancellario, domino meo gratiosissimo
BNW, BOZ, 2053, TG 8, No. 958, p. 183r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime. Humillimam servitiorum meorum commendationem.
Scribo aliquando serenissimae regiae et reginali maiestati et praetereo Dominationem Vestram Reverendissimam, quod numquam solet accidere, nisi cum postae celerius abeunt, quo me scribendi tempus deficit. Qua de re Dominationem Vestram Reverendissimam summopere rogo, non velit hoc aliter, atque accidere solet, interpretari. Nihil enim in observantia, quam Dominationi Vestrae Reverendissimae iure merito debeo, decrevit, sed in dies crescit, mallemque eam coram, quam litteris exhibere et agere cum Dominatione Vestra Reverendissima sub nostro caelo, quam in his hic ardoribus torreri, sed ferendum est, quod mutari nequit.
Cum me ante quattuor annos Dominatio Vestra Reverendissima a se dimitteret, memini, quod non erat nobis ea opinio, ne somnium quidem, quod tam diu hic deberem immorari. Erat mihi aliud vitae institutum, iam enim me omnis aulica ambitio, quae prius etiam mihi non magna fuit, deseruerat et inglorius, quod aevi reliquum fuit, intra privatos parietes transigere proposueram. Intervenit haec mora, sic visum est superis, in qua Dominationi Vestrae Reverendissimae pro tot in me collatis beneficiis non potui servire, ut volui et debui. Quae cum mecum reputo, quod fit saepius, non possum in animo non affligi et reor esse hanc inter alias potissimam meam afflictionem, qua hic plerumque vivens mihi mori videor. Quocirca, ne omnia, quae in his scribi possent, persequar, Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter supplico, si cum gratia principum nostrorum fieri potest, in quorum arbitrium me totum reposui, efficiat bonis modis, ut iam tum demum aliquando ex hoc exilio revocer, quandoquidem omnia fere, quae maiestas reginalis desideravit, magna cura et labore meo sunt expedita, praeter adoham, in qua adhuc caesar se continet et nescio qua de re mentem suam declarare gravatur. Est tamen adhuc mihi spes, si dominus Cornelius Scepperus bene apud vos habitus huc redierit, quod tandem duritiam ea in re caesaris paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ expugnabimus. Dominus cancellarius me adhuc consolatur et bene spe paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉rare iubet, cuius integritati plurimum fido et iam plura, quam prius paper damaged⌈[ius]ius paper damaged⌉ umquam, potest apud caesarem. A me nihil omittetur, quo et haec paper damaged⌈[c]c paper damaged⌉ possit expediri et ego quantocius revocari, ad quod, ut spero, Dominatio Vestra Reverendissima pro sua in me gratia suum efficax praestabit paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉ adminiculum.
De duello istorum regum et alia omnia, quae hucusque hic sunt paper damaged⌈[nt]nt paper damaged⌉ acta, satis abunde pro istorum temporum qualitate ad maiestatem regiam scripsi, inde Dominatio Vestra Reverendissima intelliget omnia. Incidimus in miserrima tempora, in quibus virtus, fides et religio passim ubique periclitantur. Plaga Dei est.
BNW, BOZ, 2053, TG 8, No. 958, p. 183v Hic habita est aliquamdiu de libris Erasmi inter fratres, qui se religiosos vocant, et inter doctiores aliquos, quos dicunt saeculares, non parva contentio; superavit tamen sanior pars. Libri Erasmi multi traducti sunt in linguam Hispanam legunturque passim abstuleruntque hic non parum superstitionis. Vereor, ne quid tale hic accidat, aut peius, quam in Germania. Coegerunt omnes Mauros, qui hucusque fuerunt Mahometici, ad fidem Christi. Est illorum magnus numerus tam circa Valentiam quam etiam hic circa Caesar Augustam, sunt praeterea multi Iudaei Christum, ne bona sua perderent, hic professi, cum rex Ferdinandus Hispaniae avus maternus caesaris eos hinc expelleret. Sunt item alii Christiani mali plurimi, qui si quippiam libertatis nacti fuerint contra inquisitores, penitus hic de religione actum erit. Aveo scire, quomodo se conterranei et gentiles mei post istam castigationem a maiestate regia habitam gerant in ecclesia. Ad me huc nihil perscribitur. Proinde rogo maximopere, iubeat aliquando Dominatio Vestra Reverendissima ad me scribi denturque litterae in manus Georgii Hegel, is per Antverpiam commode eas ad me transmittere poterit, accumuletque hoc beneficium ad alia mihi praestita, quo me sibi devinctiorem et post mortem patris mei non vulgariter consolatum reddet.
In Augusto futuro annus transibit, cum novissime a maiestate regia et a Dominatione Vestra Reverendissima novissimas litteras viderim. Nescit Dominatio Vestra Reverendissima, quantum gaudium est exulibus, cum ab his litteris consolantur, a quibus missi sunt in exilium.
Alia ad praesens non restant, quam quod me humillime gratiae et benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo. Deus Optimus Maximus faxit, ut eam salvam, felicem et in primatu brevi apud nostros videam.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ex Sarragossa, quae Caesarea Augusta vocatur, 28 die mensis Iunii, anno Domini 1528
Dominationis Vestrae Reverendissimae deditissimus servus Ioannes Dantiscus