Mitto cum his Maiestati Vestrae Serenissimae exempla ⌊⌋, quas ⌊hinc⌋ 1528-01-11⌊111528-01-11⌋ et 1528-01-29⌊29 mensis Ianuarii1528-01-29⌋ praeteriti scripsi, fecique per amanuensem meum, qui satis inepte scripsit, de utrisque duplicatas et triplicatas fieri, ut in his temporum turbinibus, in quibus plerumque intercipiuntur litterae, aliquae saltem illarum ad Maiestatem Vestram Serenissimam perveniant, unde de his, quae hic aguntur, Maiestas Vestra Serenissima certior fieri possit, dabitque istiusmodi curiositati meae dignam veniam.
Ea, quae post novissimas se obtulerunt, sic habent. Post indictum a ⌊Gallis⌋ et ⌊Anglis⌋ bellum hic omnibus modis ⌊maiestas caesarea⌋ studuit vires et nervum colligere factaque classe ad ⌊Betim⌋, in quam prope 4 milia ⌊Hispanorum⌋ imposuit duce domino de Bianreyn, illam versus ⌊Angliam⌋ grassatum mittet pro primo praeludio belli. Haecque classis hinc inde in ⌊Oceano⌋ obversabitur, donec fiat ex ⌊Biscaya⌋ et aliis partibus ad hoc litus iacentibus fortior. Iamque ex ⌊Biscaya⌋ multae naves egressae sunt, quae aliquot hostium naves ceperunt. Haec sunt istius belli initia. ⌊Anglos⌋ audio cepisse in ⌊Anglia⌋ ⌊homines nationis Belgicae⌋, qui ibidem erant artifices et cum coniugibus suis commorabantur, supra 15 milia. ⌊Galli⌋ adhuc nihil feruntur fecisse, nisi quod ⌊rex⌋ ingentem auri vim a suis exigit, ut i{i}s, qui habet duos lectos, cogitur vendere unum pro contributione. Post tres aut quattuor menses primum audietur, quale sit bellum.
De oratoribus scripsi, quomodo hinc in captivitate, donec ⌊caesaris⌋ oratores redeant, ad octo leucas sint perducti; remanserant hic oratores Angli, ⌊ducis Mediolani⌋ et boni nostri ⌊ducis Ferrariensis⌋, qui hinc omnes pridie ad alios perducti, nemo nisi ego nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae et ⌊Portugalensis⌋ restamus. Item obsides ⌊regis Christianissimi⌋ sunt perducti ad castrum super ⌊Segoviam⌋ et omnes, qui cum eis erant ex ⌊Gallia⌋, adempti et in singularem custodiam positi, quod si illi ⌊Hispani⌋, qui in Gallicis sunt triremibus, restituentur, isti etiam exibunt. Si non, imponentur Hispanis triremibus.
Fertur ⌊dolphinus⌋ maior natu quaesivisse a ⌊contestabili Castilliae⌋, qui illum cum ⌊duce Aureliensi⌋ habet in custodia, cur sibi familiares suos ademisset? Qui respondit: quia ⌊rex Franciae⌋, pater suus, non servasset pacta et iuramenta ⌊caesari⌋ facta et hoc tempore exsistens adhuc captivus bellum indixisset, igitur ista fieri, unde deberet habere patientiam. Ad haec dicitur bonus puer illacrimasse et cum se post lacrimas recollegisset, respondisse: si ⌊pater⌋ meus moreretur et ego rex fierem, iuberem omnes illos, qui hoc patri meo consuluerunt, decollare.
Item edictum est, quod omnes ⌊Galli⌋, qui in his ⌊regnis⌋ fuerunt mercatores et hic victum quaerebant, inter certum temporis spatium discederent; ab oratoribus, qui habentur, ut scripsi, in custodia, ablati sunt omnes servitores Hispani et pauci de suis cum eis relicti. Ista sunt illius belli initia, quid subsequetur, paulo post experiemur.
His diebus post bellum indictum ⌊maiestas caesarea⌋ expedivit hinc in ⌊Germaniam⌋ ad principes dominum ⌊praepositum de Waltkyrch⌋, imperialem vicecancellarium, cui praeter id, quod est coadiutor Constantiensis et postulatus Ilsheymensis, maiestas sua dedit pro hac legatione obeunda episcopatum Melittensem in ⌊Melita⌋, insula e regione ⌊Siciliae⌋. Cum eo misit quosdam alios, quorum opera utetur pro inducendis hic in Hispaniam 6 milibus peditum Germanorum factumque est cambium desuper in ⌊Brabantia⌋ per ⌊Fuccaros⌋ et ⌊Welzeros⌋ ad 80 milia ducatorum. Ille habet multa mandata et commissiones, quae tamen sine pecuniis in ⌊Germania⌋ neutiquam habebuntur.
Mittit etiam ⌊caesar⌋ ad Maiestatem Vestram Serenissimam magnificum ⌊Cornelium Duplicium Scepperum⌋, consiliarium suum, iuvenem multis virtutibus praeditum atque apprime eruditum. ⌊Is⌋ fecit ⌊⌋, qui ad annum 24 post millesimum et quingentesimum diluvium et pleraque alia terribilia futura praedixerant, et si Maiestas Vestra Serenissima recte meminit, ostendi rationes illius, per quas illa astrologorum vaticinia evenire non poterant, ⌊Cracoviae⌋ Maiestati Vestrae Serenissimae, ubi tum sibi aliqui metuebant ob terrae motum, non tamen Maiestatem Vestram, Deo fidentem, ex castro educere poterant. Fuitque ⌊iste iuvenis⌋ aliquando diu in servitio ⌊regis Daciae⌋ extorris, et post mortem ⌊coniugis⌋ illius, quae erat soror ⌊caesaris⌋, venit ⌊Granatam⌋ ibidemque maiestatis caesareae servitio addixit, habitus passim in omnium favore, caesaris imprimis et praesertim domini ⌊magni cancellarii⌋, cum quo se ⌊Genuam⌋ contulerat et post illam captam huc rediit, in meo fere semper agens contubernio, negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae addictissimus, quandoquidem ad ea, ubi et quantum potuit esse ex re, semper se propensissimum exhibuit.
Cumque intellexissem ⌊illum⌋ ad Maiestatem Vestram Serenissimam mitti, subinde me ad caesarem contuli et ultimos conatus pro remissione adohae impendi, quemadmodum de his satis diffuse ad ⌊reginalem maiestatem⌋ scripsi, ad quae me refero. Ibidem inter alia ⌊caesar⌋ ore suo proprio mihi iniunxit, ut ⌊eundem oratorem⌋ suum cum negotiis sibi commissis summopere Maiestati Vestrae Serenissimae commendarem, quod et libens facio et suppliciter rogo, si quid preces meae possunt, Maiestas Vestra Serenissima egregium hunc iuvenem, cum applicuerit, et commendatum habere et gratia sua prosequi dignetur. Commissum est illi imprimis Maiestatem Vestram Serenissimam nomine ⌊maiestatis caesareae⌋ invisere et Maiestati Vestrae gratias agere, quod se a mittendis suppetiis ⌊palatino Transsilvaniae⌋ continuerit et se firmo foedere serenissimo ⌊Hungariae et Bohemiae regi⌋ iniunxerit. Deinde, pro educendo commeatu ex ⌊Gdano⌋ in partes ⌊Germaniae⌋ inferioris, ac pro aliis quibusdam rebus nomine ⌊caesaris⌋ cum Maiestate Vestra Serenissima tractabit, et subinde a Maiestate Vestra expeditus, ad caesarem, ubicumque tum fuerit, se conferet. ⌊Is⌋ hic in curia ⌊caesaris⌋, cum hinc fuero revocatus, sub parva pensione rebus et negotiis ⌊reginalis maiestatis⌋ commode posset inservire, habens dominum ⌊magnum cancellarium⌋ ad manum, qui eum magno amore prosequitur. Posset etiam hic Maiestati Vestrae Serenissimae non esse inutilis eandemque fere quolibet mense de his, quae hic aguntur, reddere certiorem. Haec omnia Maiestas Vestra Serenissima pro incomparabili sua prudentia exactius, quam ego scribere possum, apud se perpendet.
Multa hic pro novis dicuntur, quae cum vana mihi videntur, transeo. Venit huc nuper rumor ⌊regem Galliae⌋ gravissime morbo — ut vocant — Gallico laborare adeo, etiam quod iam aliquot ei exciderint, unde de morte eius quidam nescio etiam quid dicebant. Quisque id, quod sentit et sicut afficitur, loqui solet. Fuit unus de primis hic, qui voluit accipere centum ducatos et, si ⌊rex Franciae⌋ ante mensem Septembrem novissime futurum non esset mortuus, reddere pro 100 300. Sic varii varia dicunt.
Fui superiori die, ut scripsi ⌊reginali maiestati⌋, cum domino ⌊comite de Nassau⌋ in prandio, ubi multa dicebantur. Deventum est ad ⌊regem Angliae⌋, quem dominus ⌊comes⌋, non ut Gallis faveret, bellum indixisse{t} ⌊caesari⌋ asseruit, sed quod iam pridem accensus in quandam puellam in ⌊Anglia⌋, ⌊reginam⌋ suam repudiare statuisset, quod sine bello ab ⌊Hispanis⌋ fieri non potuit. Ea de re, repudiata ⌊coniuge⌋ factaque ⌊filia⌋ sua illegitima, ⌊Gallis⌋ sub praetextu pie<ta>tis in ⌊ecclesiam Romanam⌋ adhaesisset et, antequam sibi bellum indiceretur, sub hac diffidatione facta praevenisset. Est profecto mirabilis haec et turbulentissima inter istos principes tempestas, et ubi se isti fluctus frangent, praeter Deum scit nemo.
Scripsit iterum Maiestati Vestrae Serenissimae illustrissimus dominus ⌊Ioannes Albertus⌋, marchio Brandeburgensis, nepos Maiestatis Vestrae Serenissimae observandissimus, qui mecum ad honorem Maiestatis Vestrae Serenissimae in arctissima hic vivit consuetudine. Ex ⌊illius⌋ litteris propensionem suam, quam hic cotidie experior, erga Maiestatem Vestram Serenissimam abunde intelliget. Princeps est humanissimus et bene industrius et qui nihil cupit ardentius, quam ut in hac curia ex usu Maiestatis Vestrae esse posset illique obsequi ac inservire, dignus revera, cui Maiestas Vestra Serenissima omni benevolentia sua respondeat.
Qualis hic status meus est et quae aestimatio apud has nationes de Maiestate Vestra Serenissima habetur, ⌊orator iste⌋, de quo scripsi, coram latius referet. Ego cum hic solus pro amico ⌊caesaris⌋ sub nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae habeor, frequentant me crebro primi aulici et primi de camera caesaris, etiam quidam de privato caesaris consilio, unde superio[ri] die praeter praescientiam meam cum multis de camera caesaris venit ad me pro cena dominus ⌊Ludovicus de Prato⌋, magnus balivus Gandavensis, qui est de privatis caesaris consiliariis. Is de Maiestate Vestra Serenissima multa honestissime mecum colloquebatur, persuadens mihi ⌊maiestatem caesaream⌋ non minorem habere in Maiestatem Vestram Serenissimam fiduciam, quam in ipso fratre suo germano, serenissimo ⌊Hungariae rege⌋, et quod omnes in privato caesaris consilio optime de Maiestate Vestra Serenissima sentirent ac loquerentur rogavitque me, ut mutuam eam benevolentiam, qua cum caesare Maiestas Vestra Serenissima iungitur, litteris meis per omnem occasionem semper redderem auctiorem. Multa praeterea
mecum contulit de ⌊domo Austriae⌋ et sanguinis necessitudine inter ⌊caesaream⌋ et Maiestatem Vestram Serenissimam, quae longum esset recensere. Cumque Maiestas Vestra Serenissima de omnibus, quae hic fiunt, vult habere scientiam, haec sic etiam in notitiam Maiestatis Vestrae Serenissimae deducenda existimavi.
Alia ad praesens non restant, quam quod me humillime Maiestati Vestrae Serenissimae, ut domino meo clementissimo, commendo et illi a Deo Optimo Maximo salutem, longaevam aetatem atque omnia fausta precor, et ut mihi aliquando liceat more ⌊harum gentium⌋ manus Maiestatis Vestrae Serenissimae suppliciter exosculari. Quod si fiet cito, multum mihi vitae et felicitatis accessisse arbitrabor.