Letter #395
Ioannes DANTISCUS to [Piotr TOMICKI]Burgos, 1528-02-20
received [Bodzentyn], [1528-05-19 — 1528-05-24] Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Cum superioribus diebus regiae et reginali maiestati scriberem, dedi etiam pro temporis angustia breves et Laconicas ad Dominationem Vestram Reverendissimam, ex quibus tamen fere omnia, quae me hic affligunt, intellexit, unde ea refricare supervacaneum ms. superfacaneum(!) ⌈supervacaneumsupervacaneum ms. superfacaneum(!) ⌉ censui.
Scripsi maiestati regiae et reginali cum his duplicatas et triplicatas die 11 et 29 Ianuarii praeteriti; ex his omnia, quae hic hucusque acta sunt, habebit. Id solum addendum putavi, quod in litteris ad maiestatem regiam omisi, caesarem animo adhuc persistere in praesentiam, collectis ex his regnis pecuniis, pro mense ad summum Septembri, ut in Flandriam traiiciat aut Italiam, ex re capturus consilium, ceterum, ut suspicor, citius ad Belgas cum classe bene armata se conferret; ibi inter eundum quaeret fortassis opportunitatem, ut noceat suis hostibus. Qua de re hodie hinc discessit versus Madril, ibidem non diu mansurus, decrevit enim pro nervo conquirendo ire versus Valentiam, et in Mozon, quod oppidum est in finibus Arrogoniae et Castiliae, conventus celebrabit, ex quibus immensa pecuniarum vis proventura creditur; ea et non alia re eget serio et non conniventer, sicut prius, hoc bellum geritur, hinc suspicor non diu duraturum. Utinam numquam fuisset inceptum. Misera ambitio in quod discrimen totum Christianum Orbe<m> induxit!
Mittit maiestas caesarea oratorem suum in postis fere magnificum et iuvenem doctissimum dominum Cornelium Duplicium Sceperum ad maiestatem regiam ac reginalem in negotiis, ut ex meis ad regem litteris intelliget. Ille omnia ex mea persuasione cum Dominatione Vestra Reverendissima communicabit et cum eo de omnibus confidenter conferet. Scio, quod Dominationi Vestrae non displacebit, qui alioquin viris bonis et litteratis favere plurimum consuevit. Quapropter in illo commendando Dominationi Vestrae Reverendissimae mihi temperabo, ex eo ipso, cum aderit, ea, quae laudanda sint, cognoscet; videretur mihi non incommodum, quod regia et reginalis maiestas illum aliqua pensione seu alio quovis bono modo sibi devincirent; posset hic post meam ex hac curia abitionem de rebus Barensibus et aliis quibuscumque bene inservire. Iuvenis est virtuosus et integer et mihi longa hic consuetudine ac familiaritate bene notus; is de omnibus, quae hic aguntur, et de practicis huius curiae atque de successibus magni cancellarii, cui intimus est, ingenue Dominationem Vestram Reverevdissimam certiorem reddet paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉; ab eo etiam, quomodo mecum agitur, ad puram veritatem singula audiet paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉. Quo circa ms. Quo circo(!) ⌈Quo circaQuo circa ms. Quo circo(!) ⌉ illum superinscribed⌈illumillum superinscribed⌉ non secus atque me ipsum commendo. Deus Optimus Maximus statuat eum vobis sospitem et me paulo post, quod mihi in votis est summum, subsequi faciat.
Quomodo actum est de castro Barensi, et de remissione adohae ex meis paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ ad reginalem maiestatem accipiet; timeo, ne illi aliquando ex officialibus, quos ibidem in statu Barensi habet, periculum eveniat. Sunt duo BCz, 242, p. 176 fratres de Summa, qui statum et castrum gubernant et tertius hic illorum ulterius Sigismundus Loffredus, omnium, quos terra sustinet etc. Ille hic mirabiles facit sicofancias sycophantias, quemadmodum latius ex reginali maiestate intelleget, ad quam me confero.
Alia non restant ad praesens, quam quod me Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter commendo et rogo, dignetur interdum captivitatis hic meae reminisci. Nihil est, quod aliud a regia et reginali maiestate petam, quam ut me cum gratia sua quam primum revocent, quod pro summo beneficio, si quid umquam merui paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉, sum habiturus.
Datum ex Burgus in Hispania, 20 Februarii anno 1528
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus Ioannes Dantiscus