» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3897

[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWN [Ermland (Warmia) Canon?]
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-08-11


Manuscript sources:
1rough draft in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 7, f. 4r (b.p.)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, D. 7, f. 4r

Ioannes etc.

Venerabilis Domine, frater sincere dilecte,

Ex nostris, quas nudiustertius hinc dedimus, iam Fraternitas Vestra de iis, quae petit, facta est certior.

De continuis pluviis Deo habendae sunt superinscribed in place of crossed-out erunt(?)erunt(?) sunt sunt superinscribed in place of crossed-out erunt(?) gratiae, quandoquidem pluit super iustos et iniustos et solem suum oriri facit super bonos et malos, et in manu eius sunt omnes fines terrae. Cui fructus suos aufert et reddit, non tam peccatorum nostrorum, quam immensae suae misericordiae habita ratione. Non igitur oportuit solemne hoc Divi Laurentii festum[1] transponi, quod item sine assensu nostro fieri non debuit, scandalosum enim futurum est, ut festum superinscribedut festumut festum superinscribed, quod a nostris celebratur, a vestris contemptui haberi. Eiusmodi translatio ut toti nostrae dioecesi communis esset, statui, decorum fuisset. Verendum est itaque, ne craticula sic fastidita tractata pro aestu, quem fruges exigunt, copiosiores fundat imbres. Placandus et orandus est igitur Deus, ut concessa serenitate pro sua misericordia ad finem usque messis nobis uti clementer permittat.

Litterae D(omini) Thomae Conopniczki lras ex Urbe eas, de quibus Fraternitas Vestra scribit, XIII diebus praecesserunt. Si quid interim sit mutatum, paulo post experiemur. Si stain[Si]Si stain[2] Deus quidem superinscribedquidemquidem superinscribed non vult mortem peccatoris, multo minus nos optare licet. Utinam ab omni errore et impietate adme(?) adversarius conversus (quemadmodum pro illo sedulo oramus) resipiscat et in nullius molestiam pro ecclesiae ornamento vivat. Potens Deus est ex lapidibus facere filios Abrahae, verum non omnia, quae potest, facit.

Fraternitas Vestra feliciter valeat.

Ex Heilsberg, XI Augusti MDXLII.

[1 ] August 10.

[2 ] perhaps crossed out