Letter #387
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSRadom, 1527-12-20
received Madrid, [1528]-04-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Magnifico et spectabili viro], Ioanni Dantisco, [apud caesarea]m et catholicam [maiestatem regio et] nostro nuntio, [s]incere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae totiusque Prussiae ac Masoviae etc. domina
Magnifice et spectabilis, sincere nobis dilecte.
Accepimus iam dudum grato animo litteras Strenuitatis Tuae datas ex Valle Oleti XVII mensis Augusti. Ex quibus ac ex aliis sacrae maiestati regiae, domino et coniugi nostro colendissimo, per Tuam Strenuitatem scriptis intelleximus illius in negotiis nostris solitam operam, studium ac diligentiam, quae non immerito comprobamus et uberiori gratia nostra suo tempore rependemus. Quod autem scribit Strenuitas Tua binas nostras ad se non pervenisse litteras, hoc nobis molestum est. Nam non libenter videremus, ut vel minimae litterae nostrae in alienas manus veniant, quod iam forte actum est non semel. Ad praesens nil aliud Strenuitati Tuae scribendum duximus, quam quod vehementer cuperemus, ut a solutione adohae liberae et immunes efficiamur, et arcem nostram Barensem quam primum recuperaremus. Hortamur Strenuitatem Tuam, ut omnibus modis, salva dignitate nostra et commodo, nitatur et satagat, quo desiderio nostro satisfaciat, etiam per intercessionem serenissimae imperatricis, cuius maiestati sabellinos nostro nomine Strenuitas Tua obtulit, ut ex Tuae Strenuitatis litteris intelleximus. Et cum primum haec obtinebimus, Strenuitatem Tuam ad nos revocabimus. Hactenus hic nil vacavit etiam in hac sacerdotiorum post mortem olim episcopi Plocensis permutatione, quod personae Strenuitatis Tuae ex sententia nostra honori et commodo esse possit. Curabimus tamen, veluti curamus, ut eandem ad aliquam dignitatem, quae cum commodo illius erit, brevi extollamus omnemque impensam eiusdem abunde refundemus, quo servitiorum nobis exhibitorum et exhibendorum Strenuitatem Tuam non paenitebit, in quo minime dubitet. Accepimus insuper exemplar petitionis Strenuitatis Tuae sacrae caesareae et catholicae maiestati nostro nomine porrectae, quod libenter legimus, et utinam eo quod optamus brevi potiamur.
Praeterea nobis Tuae Strenuitatis literae redditae sunt sub data XX Augusti ex Valle Oleti, ex quibus intelleximus, sub quo cardine res nostrae versentur et quomodo astu tractentur, quoad Italici belli finis scitur. Speramus in Domino, quod brevi haec tempestas bellica sedabitur, namque exhaustas utrimque et penitus languentes vires credimus et nonnisi tranquillam pacem oborituram procul dubio tenemus. Quod Deus ipse faxit. Tuae vero Strenuitati non sit grave tantisper exspectare, quoad in tuto navigare valeamus, erimus suorum laborum neque ingratae, neque immemores, ut res ipsa utiliter indicabit.
De morte domini Guth falso Tuae Strenuitati nuntiatum est, ille namque vivit et aura fruitur aetherea. Si occubuisset, quod absit, non invitae intercessissemus pro Tua Strenuitate, ut villam Colombiam cum omnibus proventibus obtinuisset. Sed Tua Strenuitas sit boni animi, nam ante suum ad nos reditum speramus aliquid eventurum, quod Tuae Strenuitati et commodum, et honorem parere poterit. Hoc nobis manet alta mente repostum et effecturas nos pollicemur, quod Tuam Strenuitatem tam longae peregrinationis et taedii iam perpessi nulla ex parte poenitere possit.
Florianum gratia nostra prosequemur, ut Tua Strenuitas cognoscat nos et illi, et servitoribus suis benignitatem nostrumque favorem libenti animo praestituras. Venerunt ad nos non pridem ex Italia novitates, inter quas ferunt illustrem proregem regni Neapolitani diem clausisse extremum idque certo certius affirmant. Et quia illi a sacra caesarea et catholica maiestate mandatum fuerat de restitutione arcis Barensis, propter continuos bellicos tumultus restitutio arcis expediri non potuit, et, ut credimus, ante expeditionem ab humanis ipse secessit. Audimus praeterea Don Hugonem de Moncada loco ipsius proregis surrogatum usque ad mandatum sacrae maiestatis caesareae, quae vel illum confirmare vel alterum proregem constituere dignabitur. Tua Strenuitas, quae est hic praesens in curia caesaris, audiet et sciet, quis erit futurus prorex in illo regno. Curabit igitur, ut illae commissiones, quae domino Carolo de Lanoy datae fuerant, in commendationem ducatus nostri Barensis et pro restitutione arcis denuo reformentur et novo proregi dentur et porrigantur, quo res nostrae brevi absolvi possint, praesertim restitutio arcis, super qua tota vis nostra consistit. Et speramus, quod amoto iam illo durissimo obstaculo omnia de plano procedant, ni bella aliquantisper obsistant. Quibus Deus ipse optimus maximus placidum finem imponere dignetur. Cetera committimus fidei et diligentiae Strenuitatis Tuae, quae est in facto, et novitates omnes ad unguem intelligit et pro temporis qualitate actus suos temperet. Et bene feliciterque valeat.
Datae Radomiae, die XX Decembris M-o D-o XXVII-o.
Ad mandatum serenissimae maiestatis reginalis proprium
Bona regina subscripsit