Accepi superioribus diebus ⌊hic⌋ a te binas, ⌊⌋ ⌊Cracoviae⌋ 1527-06-14⌊14 Iunii1527-06-14⌋, ⌊⌋ 1527-08-16⌊16 Augusti1527-08-16⌋ datas, quibus ad praesens, ut velim, respondere nequeo, responsurus aliquando quam copiosissime. Habeo tibi, quas possum, gratias, quod adeo exacte omnia, quae apud et circum nos aguntur, scripseris. Hic quae habentur, haec sunt in compendio. Impositum est caesari per tractatus pacis, interea - ut dicitur - cf. Pl. Aul. 195 altera manu fert lapidem, panem ostentat altera ⌊una manu panem, altera lapidemcf. Pl. Aul. 195 altera manu fert lapidem, panem ostentat altera ⌋. Galli ceperunt Genuam, Ticinum seu Papiam et ⌊Alexandriam⌋, brevi — ut reor — totam occupaturi Italiam. Sed nondum statim finis. Conquiruntur hic modis omnibus pecuniae eritque illarum ingens summa et cum iam illi tutos se credent, ex Germania novum recrudescet bellum, quod crudelius erit, quam fuerat umquam eritque totius Italiae destructio. ⌊Caesar⌋ ⌊hinc⌋ ⌊Valentiam⌋ se conferet; ego, qui genugra laboro, melius tamen paulo ante habere coepi, sequar a longe; mallem tamen tecum et cum ⌊nostro Tertio⌋ aliisque contubernalibus nostris agere, quos — rogo — meo nomine plurimam salutem imparti excusaque me Tertio nostro, quod nihil scripserim; non voluntas, sed tempus me defecit. Tu quam diutissime bene vale et, ut coepisti, scribe saepius, semper et gratias et responsum a me habiturus.
Datae
ex ⌊Burgos⌋, civitate Castiliae, 15 Novembris, anno Domini 1527