Letter #382
Ioannes DANTISCUS to [Lodovico ALIFIO?]Burgos, 1527-11-15
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice et observandissime Domine. Commendationem plurimam.
Accepi hic binas Magnificentiae Vestrae litteras quam amanter ad me perscriptas, quibus me consolatur in hoc exilio hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ et non parum me bona spe firmavit, unde quas possum Magnificentiae Vestrae habeo gratias et rogo, conceptam in me benevolentiam prosequatur; numquam eam mihi favisse paenitebit, si non multum potero prodesse, servire tamen utcumque Magnificentiae Vestrae potero, in qua propensione efficiam, quod nihil sit reliquum, quod possit desiderari.
In negotio Magnificentiae Vestrae de Ant(onello) , postquam advenit dominus cancellarius, multa egi cum domino Sigismundo Loffredo, cui superiori die reginalis vestrae maiestatis et Magnificentiae Vestrae reddidi litteras. Ille maria et montes pollicetur dicitque opportuno tempore se omnia effecturum, quo hoc negotium ad votum Magnificentiae Vestrae conficiatur. Ego vero hortari non desinam, aliud hic non possum.
Ea, quae hic sub hoc turbulentissimo tempore aguntur, Magnificentia Vestra ex meis ad maiestatem regiam intelliget hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉; ad praesens longior esse non possum ob celerem postae abitionem. Dabit igitur Magnificentia Vestra veniam. Cui me summopere commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
celerrime ex
Magnificentiae Vestrae deditissimus