Letter #381
Ioannes DANTISCUS to [Piotr TOMICKI]Burgos, 1527-11-15
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Reddita sunt mihi una cum regiae et reginalis maiestatis litteris {ea, quae ad me Dominatio Vestra} ea, quae ad me Dominatio Vestra Reverendissima perscribere dignata fuit, quae me in hac mea genugra paene sanum effecerunt, praesertim hoc, quod recte rursus cum oculis suis convaluerit. Ego hic in Hispania martyr esse coepi, tot cruciatus et poenas antea passus sum numquam et non proveniunt mihi aliunde, quam ex his frigoribus, quae magis quam nostra penetrant, in aestu — licet mihi sit durissimus — rectius semper valeo. Ferendum est, quod mutare non possumus.
Habent controversiam domini Welzeri cum civibus Cracoviensibus, qui eis aliquot centenarios cupri ademerunt et cum hoc cordi sit caesari, scripsit maiestati regiae, iussit etiam mecum desuper conferre, quemadmodum latius ex meis ad maiestatem regiam intelleget. Quapropter Dominationem Vestram Reverendissimam maximopere rogo, velit illis adesse, ut cupro suo libere uti possent, cum et regiae atque reginali maiestati libenter inserviunt et ego hic ex illorum beneficio vivo, quod per litteras cambii sine interesse aut fenore reginali maiestati impendunt, ne mihi hic in rebus commissis novae post mortem viceregis Neapolitani oriantur difficultates, quae hic ex causis satis levibus interdum quaeruntur.
Statum temporum istorum et quae hic aguntur, cum tempus breve mihi scribendi reliquum fiet, ad maiestatem regiam in compendium perstrinxi, ex his tamen abunde, quo in turbine omnia versentur, intelleget. Ego adhuc malorum nostrorum, in quae ob peccata nostra prot<r>udimur, finem non video. Quis novit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit?
Exilium hoc, ut monet Dominatio Vestra Reverendissima, infracto adhuc animo perferam. Rogo nihilominus pro sua in me gratia Dominationem Vestram Reverendissimam, det operam, quamprimum cognoverit non esse magis necessarium, quod hic sim, ut quantocius revocer. Nihil enim est, quod ardentius semper a Deo opto, quam ad Dominationem Vestram Reverendissimam redire sospes et id, quod vitae reliquum est, apud meos absumere. In omnibus fiat voluntas Domini.
Alia ad praesens non restant. Commendo me humiliter Dominationi Vestrae Reverendissimae, ut domino meo gratiosissimo, et rogo, absentis sui hic servi non obliviscatur. Reverendissimo domino meo episcopo Plocensi me commendo plurimum et illi omnia fausta precor.
Datae celerrime ex Burgos in Castilia Hispaniae, 15 Novembris anno 1527
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus