Reverendo in Christo domino ⌊Ioanni a Curiis Dantisco⌋, episcopo Culmensi, oratori regio etc. domino et patrono colendissimo suo
Ut mirifice nos exhilaravit tuus ad nos adventus, clarissime ac ornatissime Dantisce, sic nonnihil sane perturbavit discessus, quoniam nec diu tecum esse licuit. Et illud, quod breve dabatur temporis tecum colloquendi spatium fere corrupimus perpetuo nostro more laetitiae nimium indulgendo liberioribus poculis. Sed ea res, ut reprehendenda quidem non est, ita vellem licuisset per eam liberius mihi tecum confabulari. Hic vero quoniam voluntati meae minime satis esse factum, emendabo quo uno pacto potero commissum in ea re vel errorem vel neglegentiam videlicet, ut ad te cum nostro carissimo ⌊Campensi⌋ veniam, quam primum psalmorum liber fuerit absolutus. Quod sub 1532-05-01⌊ferias dominorum Philippi et Iacobi1532-05-01⌋ futurum spero, modo tu venire me voles. Idque quocumque vel nutu significes, quamquam quid dubitem de tua incomparabili et perpetua erga me fide, quae tanta profecto est, ut me{s} prorsus mei pudeat, qui eam non modo non aequem, sed etiam nullo meo merito compensem. Quo enim possim? Sed quo minus possum, eo dabo impensius operam, ut intelligant omnes homines studiose me id fuisse conatum. Salutassem te nunc carmine, nisi ex continuata ab abitu tuo crapula adhuc ita languissem, ut Phoebum et Musas iratas senserim. Cum ad te venero, poeta fiam et ⌊Musas⌋ mecum etiam invitas ducam. Ioanne nostro nihil est nec eruditius nec amabilius, ita suaviter una vivimus, confabulamur atque etiam, ne hoc praeteream, compotamus, ut ego dum illum habeo, omnem sodalitatem aliam facile contemnam. Quid multa? Gratulor tibi talis viri consuetudinem contigisse, dignissimi quem tanti facias, quanti vere te facere scio. Rectissime valeas ornatissime ac humanissime Dantisce, princeps et amice colendissime.