⌊⌋ 1527-08-17⌊nudius tertius1527-08-17⌋ Dominationi Vestrae Reverendissimae una cum ⌊⌋, quas reor citius quam has ad Dominationem Vestram Reverendissimam perventuras, nihilominus mihi temperare non potui, cum hinc dominus ⌊Leonardus comes Nogarollis⌋ abiret, quin Dominationi Vestrae Reverendissimae scriberem et id, quod dudum promisi, tractatus videlicet et litteras inter ⌊pontificem⌋ et ⌊caesarem⌋, transmitterem, quae iis sunt annexae et iis nubibus et turbinibus haec subsecuta est tempestas, quae ⌊Romae⌋ et in ⌊Italia⌋ adhuc saevit et nondum scitur, quando sedari poterit, cum novae in dies nubes ex ⌊Gallia⌋ et ab ⌊Helvetiis⌋ illac coalunt et confoederatorum ibidem exercitus robur suum non amiserit. Hic adhuc de pace per oratores ⌊regis Christianissimi⌋ et ⌊Angliae⌋ tractatur veneruntque heri ex ⌊Anglia⌋ litterae. Quid contineant, adhuc est incognitum, dicitur tamen certam hinc pacem futuram, quae si erit, meo iudicio comparari poterit indutiis octo mensium inter ⌊pontificem⌋ et ⌊viceregem⌋ factis, sub quibus direptio fuit ⌊urbis⌋ et sub hac pace, si ad praesens conficietur, res in ⌊Italia⌋ inter istos exercitus sive conflictus non transigetur. Hinc victor victo praescribet leges. In acie, iuxta hoc adagium, de pace non solet cogitari. Hic tamen in mutuis vulneribus et animis adeo exulceratis illam tractamus, in quibus odium est, quod neque in hac
— ut reor — neque in futura vita exstingui potest.
cf. Ov. Met. 1.366 ⌊Sic visum est superis etc.cf. Ov. Met. 1.366 ⌋
Post ⌊⌋ nihil se obtulit aliud, quam quod ⌊caesar⌋ hinc tam propere, ut credebatur, non disce[det], licet hic sit non levis suspicio pestis, quae in quamcumque domum ingreditur, usque ad unum exterminat omnes. Sed ⌊princeps infans⌋ male habeat in pustulis, quae pueris solent accidere; donec ille melius senserit, ⌊caesar⌋ hic immorabitur. Multi tamen ad loc[a] hic proximiora abierunt. Vix restat medietas curiae, et cum se ⌊ille⌋ hinc movebit, subsequemur omnes. Timeo hanc luem passim ubique in ⌊Hispania⌋ grassaturam, quandoquidem multa oppida vicina et remotiora iam occupa[vit] et cum primum duriora redibunt tempora cum humidis istis frigoribus et pluviis, incrudescet vehementius. Quod si interea non revocabor, de quo scripsi totiens efflagitando, ut quantocius fieret, Deo me commisi, a quo cf. Juv. 10.357 fortem posce animum mortis terrore carentem ⌊fortem posco animum et mortis terrore carentemcf. Juv. 10.357 fortem posce animum mortis terrore carentem ⌋.
Quomodo ⌊nuntii⌋ ⌊ducis Moscoviae⌋ hic sint expediti, scripsi in ⌊⌋, sed munera illis data non addidi; dedit ⌊caesar⌋ primo, qui donaverat 2 quadragenas sabellinorum, mille ducatos in auro, alteri, qui etiam obtulerat duas quadragenas, 700 et interpreti, qui unam quadragenam dederat, 300 ducatos, dimissique sunt ⌊hinc⌋ sine conductore, ut mari in ⌊Brabantiam⌋ transeant.
Alia se ad praesens non offerunt. Commendo me humillime Dominationi Vestrae Reverendissimae et rogo, exilii mei tam diuturni apud ⌊maiestatem regiam⌋ dignam et clementem rationem habere dignetur et si mihi ex novissima sacerdotiorum divisione nihil cessit, cedat mihi saltem opera et intercessione Dominationis Vestrae Reverendissimae administratio ⌊Columbae⌋ meae, quemadmodum illam dominus ⌊Guth⌋ mortuus a maiestate regia habuit, vel saltem aliis modis, ut unus sit ecclesiae et villae dominus, prout ad merita mea, si qua sunt, maiestati regiae pro gratia sua melius videbitur, quod erga Dominationem Vestram Reverendissimam, quoad vixero, humiliter promereri curabo. Cui me iterum iterumque commendo.