Letter #3676
Dietrich von RHEDEN to Ioannes DANTISCUSRome, 1538-01-28
received [1538]-03-24 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei et apostolicae sedis gratia [episcopo] Warmiensi, domino et principi [suo grati]osissimo.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Litteras Reverendisimae Paternitatis Vestrae prima Octobris in Graudencz scriptas XII Novembris hic Romae recepi. Quibus hactenus non respondi - exspectabam alias Reverendissimae Paternitatis Vestrae litteras, quas se missurum in illis pollicebatur. Quae tandem 6. huius una cum duplicato decreto electionis (nam apud priores uti aliud erat decretum) ac litteris regiis duplicatis ad pontificem, necnon cum mandato capituli ac alio Reverendissimae Paternitatis Vestrae ad petendam confirmationem etc.
... scripsit Reverendissima Paternitas Vestra in ultimis se mittere mandatum ad resignandum praebendam vestram Warmiensem in personam domini Fabiani Damerow, quod mandatum huc non pervenit, et ipse dominus Fabianus, dum coram esset, dixit sibi eam spem a Reverendissima Paternitate Vestra datam. Praemissa dixi reverendissimo cardinale(!) Sanctorum Quattro(!) regni Poloniae protectore(!), qui mox ferme stomachando reddit regem iamdudum alium dedisse ordinem de praebenda ...i Warmiensi, velle eandem pro quodam N.(!) Osio. Ego contra exhibui litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae, tamen nihil profeci, sed concludendo praefatus reverendissimus cardinalis dixit velle eandem praebendam tempore propositionis negotii confirmationis Reverendissimae Paternitatis Vestrae in consistorio obtinere a pontifice, quod rex Poloniae eandem possit conferre personae sibi gratae. Et haec fuit ultima conclusio. Si tamen venerit mandatum Reverendissimae Paternitatis Vestrae in favorem Fabiani Damerow, adhuc aliquid pro eodem fieri posset.
Scripsit praeterea Reverendissima Paternitas Vestra in ultimis suis, quod mittuntur duplicatae regiae litterae ad pontificem et ad regni protectorem etc. Erant duplicatae ad pontificem tantum. Praeterea scripsit Reverendissima Paternitas Vestra, quod mittuntur aliae litterae regiae super taxarum moderationem. Quas nec habui non sine utriusque magna iactura, nam nullam petere gratiam praefatus reverendissimus cardinalis voluit, ne in Culmensem quidem. Satis superque in taxa offensa. Super qua re multis cum Reverendissima Paternitate Vestra si contendi verbis, fuerunt examinati reverendissimus dominus archiepiscopus Upsalensis una cum fratre domino Olao, sed cecinimus surdis. Allegabat e contra cardinalis praefatus ipsum velle inhaerere ultimae expeditioni, in qua fuerunt omnia iura soluta, et Reverendissimam Paternitatem Vestram fuisse Bononiae propositionis tempore praesentem et non habuisse gratiam, ergo iam minus petendam pro absente.
Secundo allegabat regem non scripsisse pro petenda gratia, ergo nolle petere. Sed, credo, aliud obstabat, quominus gratiam in taxis noluit petere, nam in aestate proxime praeterita fuerunt expeditae quattuor ecclesiae in Polonia: Gnesnensis, Cracoviensis, Plocensis et quaedam alia, quarum expeditionum summa ascendebat ad XVII millia ducatorum. De quibus XVII M fuerunt data X millia ducatorum regi Poloniae procurante et sollicitante dicto reverendissimo cardinale Sanctorum Quattuor regni protectore in officialium Romanae curiae praeiudicium et iacturam, und[e] tanta est suborta officialium commentatio et querela, ut (uti ar[bi]tror) non fuerit ausus petere gratiam. In tamen grave praeiudicium electi Culmensis, cuius nulla habita est ratio circa gratiam, ne in ipsum propitia quidem, quae ipsi cardinali et suis familiaribus debetur, prae[valuit]. Non sine animi maerore scribo, quantum autem sollicitaverim pro gratia [obti]nenda, testis est reverendissimus archiepiscopus Uppsalensis praefatus una cum fr[atre] suo domino Olao.
Quantum autem ad expeditionem Reverendissimae Paternitatis Vestrae at[ti]net, extremam adhibeo diligentiam, ne quid praeter debitum expendat[ur]. Confirmatio autem utriusque, tam Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quam reverendissimi Culmensis fui[t] obtenta die XI huius in consistorio secreto, ut moris est. Littera[s] confirmationis expeditas, Deo dante, intra paucos dies mitt[am] una cum computu ac ratione expositorum. Et si quae interim occur[rant] digna scitu, tunc scribam. Iam nihil habemus, quam quod pacem inter ca[esa] rem et Gallorum regem speramus. Nam super dicta pace compone[nda] in limitibus Hispaniae et Galliae sunt, qui tractant.
Et me Reverendissimae [Paternitati] Vestrae uti devotissimum mancipium commendo.
Datae Romae, 28 Ia[nu]arii 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor et clientulus Theodericus de Rheden
Postscript:
Dominus Ioannes Campensis, cui Reverendissima Paternitas Vestra scripsit, e vivis sublatus est. [] in Augusto proxime praeterito hinc abiit cum praeposito Herbipolensi. Super praepositura fuit sibi reservata pensio 100 florenorum. In itinere coepit lab[orare] adversa valetudine et tandem pervenit Saltzburg, ubi 7 Septemb[ris] anni 1537 diem clausit extremum. Cuius anima Deo vivat.