Letter #3662
Andrzej GÓRKA to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-30
received [1538]-06-13 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime. Post mei officiosam commendationem.
Tametsi non dubitem Reverendissimam Paternitatem Vestram in negotio huius nobilis Iacobi Cozielski quondam servitoris mei ex singulari serenissimae maiestatis regiae commissione apud serenissimum dominum Romanorum etc. regem operam suam navaturum, tamen et ego hortatu eius hoc idem negotium suum Reverendissimae Paternitati Vestrae commendare volui declarans, quod quicquid operae in hoc eius negotio locaverit, perinde mihi gratum fore, atque si res mea ageretur. Opto Reverendissimam Paternitatem Vestram incolumem valere.
Cracoviae, XXX Maii, anno Salutis nostrae MDXXXVIII.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae Andreas comes a Gorca, castellanus Posnaniensis et capitaneus Maioris Poloniae generalis