Letter #3656
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSWola Justowska, 1538-05-22
received [1538]-05-30 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino et patrono gratioso plurimumque colendo.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose et plurimum colende.
Post officiorum humilem commendationem.
Nullum mihi puto negotium fore ob id sumendum, quod scribendo sum rarior, cum interim animus sit integrior et nihil sit, quod ex me dignitati et ornam <ent> o eius possit accedere.
Scio cognitum esse, quod olim reverendissimus dominus Cracoviensis praesul oratoris munus ad serenissimum Ferdinandum regem Romanorum obire debuit, his cum sit sublatus, et qui collega fuerat, in Coaviensem sit electus sedem, munus legationis in Reverendissimam Dominationem Vestram impositum existat. Ego vero iam tunc a maiestate regia concessionem acceperam comitandi oratores, uterque me benigniter susceperat humaniterque habiturum promiserat, non quidem in hoc, ut legationis negotium ad me pertineret, sed quod rege per illos pro me apud maiestatem illam intercedente negotiis meis Slesiticis nonnihil gratiae accederet.
Quod, dum ita fit res in hunc mutata statum, minus dubitavi, quin apud Reverendissimam Dominationem Vestram hoc idem essem habiturus. In quo ut certior fierem, hasce ad Reverendissimam Dominationem Vestram scribendum duxi, supplic(!)ans, ut suam mihi hac in re voluntatem significet. Si meam personam secum ferre possit, nullam a me molestiam acceptura, ut ego cognito Reverendissimae Dominatinis Vestrae animo, loco et die conveniendi ad hoc me accingere possem iter. Utrum si negotium hoc quoquomodo Reverendissimae Dominationi Vestrae adversum fuerit, non laboro, nisi ut Reverendissimae Dominationis Vestrae gratia mihi sit integra, precor, dignetur mihi, quid sperandum sit quantocius, indicare.
Nihil habeo novi, quod significarem Reverendissimae Dominationi Vestrae. Salvam et incolumem esse diutissimeque vivere Reverendissimam Dominationem Vestram desidero.
Datae in bonis meis Vola apud Cracoviam, 22 Maii 1538.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Iostus scripsit