Letter #3654
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-05-19
received [1538]-05-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et maiori meo plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime et observande. Obsequiorum meorum commendationem.
Hesternus dies, ut primus mihi fuit auspicandae successionis in dicionem Reverendissimae Dominationis Vestrae, ita ad reliqua faustus felicem faustumque esse Deum precor, utque a subditis non minus amer, quam Reverendissima Dominatio Vestra ab illis amata est. Indicium faventis numinis est, quod meum ingressum post tantam ariditatem amoena pluvia excepit. Cum aliud non esset written over nt⌈nttt written over nt⌉, ut hoc saltem scriberem, fecit praesentia nostri Plotowski, quem sine meis litteris ad Reverendissimam Dominationem Vestram ire non sum passus.
Cetera ex Marieburgo, quae ad rem erant, scripsi. Obsecro Reverendissima Dominatio Vestra in hac coepta administratione mea cura sua paterna me non destituat ac solito amore consiliisque suis me etiamnum rudem in his functionibus me prosequatur.
Commendo t me eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae non omittat me de ratione profectionis suae written over i⌈iaeae written over i⌉ facere certiorem, ad quam Dominus optima valetudine et benedictione caelesti eam confirmet.
Ex arce Lubaviensi, die XIX Maii 1538.