» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3653

Jan Benedyktowicz SOLFA to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1538-05-19


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 1125-1128

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1595, p. 1128

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino colendissimo

BCz, 1595, p. 1125

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime et colende.

Non est, quod tam desiderem, quam Reverendissimae Paternitatis Vestrae optimam sanitatem. Sciat etiam maiestatem suam regiam, gratia Dei, sanam et robustam hucusque. Utinam ad multos menses et annos. Verum annorum decursus et membra omnia, praesertim tamen vires corporis internas, arrodere et exedere palam agnoscitur. Sperat enim in Domino et in misericordia altissimi non commovebitur, quia iustus et pius. Sicut enim Abraham ob hoc, quod iustus mortuus est plenus dierum, ita precamur omnes hoc idem suae maiestati. Iniusti enim cernimus, ut subito omnes vel ad unum pereant. Fui istis diebus apud Vratislaviensem episcopum Nissae et Vratislaviae repperi male affectum paraliticatum; posset si modo obtemperaret doctoribus physicis hoc morbo chronico liberari. Communicaveram consilium meum doctori suo Clementi ... illegible...... illegible(?) pro doloris brachii sedatione: unguen de nuce muscata et aqua vitae. Quidem, si non paruerit, et vitam et sanitatem abominabit procul dubio. Non enim fidendum viribus, quae sensum decurrunt. Quare posteaquam aderit lateri suae reverendissimae paternitatis, urgeat eam calcaribus, quatenus talem praelatum illi regno utilem conservare liceat nobis omnibus. Spero enim me illic canonicatum assecuturum ipso bene habente. Valeat faustiter et me, qumadmodum olim, diligat.

Ex Cracovia, 19 Maii 1538.

Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Ioannes Benedicti regius obsequentissimus

Postscript:

BCz, 1595, p. 1126

Audio Reverendissimam Paternitatem Vestram stupore brachii laborare. Bonum itaque esse, quod Reverendissima Paternitas Vestra interdum eundo cubitum caperet unam ex istis pilulis, quae vix operationem proficient. In 24 horis multum enim conferrent sanitati conservando et reparando.

Ex massa ms. e(!) aa ms. e(!) pilularum assagereth 3ii reformentur enim VI cum aqua melissae sumetur(?).