Letter #3632
Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-03-27
received [1538]-03-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino
Humillimorum obsequiorum meorum, orationum mearum commendationibus in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae semper praemissis.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime, amplissime denique praesul.
Hoc imprimis silentio praeterire nolui, quod antiquum scholae rectorem ab officio suo amoverimus fecitque hoc
In eius locum honorabilem dominum Iohannem sacerdotem, virum bonum et in scholasticis rebus et peritum, et exercitatum, praeferimus. Eius cantor sive collega est Ioannes Schwarczferber, homo utcumque doctus, musices tamen non ignarus. Placet mihi et
In coenobio quidam sacerdos ex nomine Iacobus, alioqu[in] crassus, devotus tamen et contemplationi vac... vitam cum morte commutavit paucis ante diebus. Quorum denique fratrum orationibus quotiescumque ingr[e]dior coenobium, Vestram Reverendissimam Paternitatem com[mendo].
Tiburci uxor peperit puerum non adhuc perf[ectum] neque consummatum. Vixit quidem, sed vix ad v... diem, baptisatus tamen fuit.
Caspar il[le] opulentus sub praetorio mortuus est. Reliquit bona multa et multos habet debitores, misit tamen uxori suae impartiri aliquid p[au]peribus de bonis relictis. Quod et fe..., Reverendissime Domine, ad eum modum, quem Paternitas Vestra Reverendissima optime instituit, quem certe probo, exigam offi[cium] meum paschale, tametsi sint nonnulli, quibus n[on] placeat velintque, si possent, eum abrogari mo[dum].
Et cum iis Reverendissimam Paternitatem Vestram uti dominum meum gratiosissimum cum tota laudabili amicorum omnium cohorte diutissime et prosperrime valere ex animo cupio.
Datae
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus capellanus