Letter #3620
Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1538-02-15
received [1538]-02-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino meo, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, suo domino colendissimo.
Ad man paper damaged⌈[Ad man]Ad man paper damaged⌉us proprias
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime et colendissime.
Post sui et servitutis meae propensae in gratiam eius commendationem.
Cum hic se mihi servitor Reverendissimae Paternitatis Vestrae commodum obtulerit nuntium, qui recta proficisceretur vel rediret ad Reverendissimam Paternitatem Vestram, nolui pro meo in Paternitatem Vestram Reverendissimam solito obsequendi studio et affectu illum sine his meis litteris permittere, quibus imprimis Vestram Reverendissimam Paternitatem una et incolumitatem illius, quam ei optimam et diutissimam precor, viso precorque a domino Deo hanc sacrae tiarae inaugurationem felicem et faustam futuram et diutissime apud illam permansuram.
De diaeta ista regni nescio quid scribam aliud Reverendissimae Paternitati Vestrae, quam quod turbae illae orbis iam hic ad nos invectae sunt, ordo enim equestris ut in illa expeditione regni generali sacra et profana omnia miscere videtur et cum statibus aliis non bene convenit, quae res magnam facere videtur regi nostro in hac grandaeva aetate molestiam et curam. Cuius maiestas dolore pedum afficitur et non egreditur limen cubili sui.
Omnia hactenus ad praescriptum suum constituit ordo equestris sacro senatu remoto, a quo ubique optimis rationibus vincitur. Dominus Deus saniorem et unanimem illis mentem inspiret et tribuat, ut cum senatu de rei publicae negotiis impendentibus unanimiter consulant et statuant, idque amplectantur, quod sit nobis regnoque huic bonum et salutare.
Vayewoda Moldaviae habitis secum Turcarum et Thartarorum aliquot milibus et ex suis XX milia hominum Podoliae terras nuper ingressus eas igne et ferro vastat. Cuius exercitui milites nostri stipendarii, qui illuc ad praesidia positi fuerant, occurrerant et dum tria milia hostium invasissent contrivissentque, ab alio exercitu hostili recenti in insidiis posito invasi, fracti et fusi sunt, in quo proelio sexingenti ex nostris desiderantur, noningenti vero equites nostri evaserunt aegre manum hostilem. Quae res nuntios eos nostros terrarum minime movit, nihil enim de defensione et de igne exstinguendo statuere prius voluerint, quam de iuribus, quae ad suum quisque votum extendere videtur, cum iactura rei publicae et non sine molestia principis nostri.
In adventu si quidem hic suo nuntii terrarum dissidere secum coeperant et ad finem BCz, 1595, p. 650 dirempti sint, ac tandem quidam domum abierint, inter quos fuerat dominus Sborowski, pincerna regni, cui tragoedia illa tribuebatur. Qua ratione officio eo curiae, cui a poculis praeerat, exauctoratus est a principe. Quid tandem sequetur et ut comitia ista absolventur, non erit incognitum Paternitati Vestrae Reverendissimae.
Cupio demum Reverendissimam Paternitatem Vestram felicissime valere. Cuius gratiae me ex animo commendo.
XV Februarii 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor N(icolaus) G(rabia)