Duas hoc anno a te accepisse me epistolas scito: ⌊⌋ ⌊Granatae⌋ 1526-10-13⌊XIII die Octobris 15261526-10-13⌋ scriptam, ad quam ego rescripsi 1527-06-14⌊XIV die Iunii1527-06-14⌋, litterasque ipsas ad ⌊Georgium Hegel⌋ dedi, qui se, ut ad te perferrentur, curaturum recepit; ⌊⌋ ex ⌊Valle Oleti⌋ 1527-05-01⌊Calendis Maii 15271527-05-01⌋ datam, mihi vero ⌊Cracoviae⌋ die 1527-06-22⌊XXII Iunii1527-06-22⌋ redditam. De rebus, quae hic geruntur, magnam partem intelligere poteris ex domini ⌊Cracoviensis episcopi⌋ litteris, quas ad te scripsit. Me et reliquum sodalicium tuum adhuc valere scias; ego ex veteri meo curriculo ne passum quidem unum deflexi, eundem cursum teneo, quem te hinc discedente tenebam. Sis contentus, inquies; ego quidem contentus sum hac sorte neque tamen meliorem abnuerem, si offerretur. Sed tuam vicem doleo, immo meam, nam incommodum tuum meum incommodum duco; intellego enim te istic invitum manere et valetudine laborare. Crede mihi: una confabulatiuncula nostra magni a me aestimaretur, quamvis etiam ⌊Tagi⌋ aurum, si modo illic est, non aspernor. Obtundo aures heroum nostrorum, ut agant, quo aliquando revoceris, sed hic, ut ubique, absentes in demortuorum loco habentur; ego tamen conspectum tuum avidissime exspecto. Fruimur deliciis nostris Cracoviensibus, quas nosti; pereat, qui crastina curat etc. Multi curialium uxores duxerunt et cui quisquam obviam fit, eam abducit. Italae puellae praeter illas, quas nupsisse iam pridem ad te scripsi, adhuc speciem virginum obtinent. Wazik Czurilownam duxit, palatinides Wilnensis Magdalenam, Boneri filiam, Goscz, pincerna, quandam Cosczeleczska, Tarlo, structor mensae regiae, castellani Sandecensis ⌊Ioannis Gravis⌋, de cuius interitu nuper ad te scripsi, filiam, cuius patrimonium plus forte adamabat quam formam, tametsi neque forma deest; sed adhuc nihil assecutus est, litigat tamen pro dote. Rex Ferdinandus aspirat ad regnum Hungariae, quod si assequetur, praeter Deum scit nemo. Exortus erat in Hungaria mox post interitum Ludovici regis latro quidam, natione Tribalus, qui vulgo niger vir dicebatur. Is collecta non mediocri Tribalorum, qui nunc Rasci vocantur, reliquorumque agrestium manu, non aliter ac olim Sehel Georgius, omnia in ea parte Hungariae, quae est inter Danubium et Tibiscum amnes, infesta reddiderat, dicebaturque Ferdinandi partes sequi. Is niger vir, sub idem fere tempus, quo Ferdinandinae copiae fines Hungariae ingressae erant arcemque Posoniensem per deditionem acceperant, Ferdinandinis copiis coniungere se parabat, sed in procinctu ipso
ab sectatoribus Ioannis regis oppressus est. Caput eius praecisum regique Budam allatum est, atque ita ipse Ioannes rex (ego eum adhuc regem voco, Ferdinandiani enim eum hoc titulo dedignantur, nec eum aliter, quam vel comitem, vel waydam vocitant) qui prius duplici bello distinctus erat et illud intestinum utpote perniciosius et periculosius, interempto latron, iam confecerit, ad resistendum regi Bohemiae se parat. Ferdinandus ita sibi persuasum habet in hocque potissimum nititur, quasi fines Hungariae ingresso universi Hungari, deserto Ioanne, ad se deficere deberent. Quod si fiet, nullo negotio et illum pellet et regno potietur. Sed eius rei adhuc nulla sunt indicia, nam praeter illos, qui post superioris anni cladem se mox ad eum contulerunt, videlicet episcopum Vesprimensem, Stephanum de Bathor, regni Hungariae palatinum, et Alexium Turzonem, nemo se obtul[it]. Rex Ioannes, maximo illo obice hoc est nigro viro liberatus, nunc primo manum cogere incipit, adhuc se tamen Buda non movit, quamvis Ferdinandus urgeat et iam usque ad Rab pervenisse dicitur, quod castellum cum oppido XIII dumtaxat milliaria a Buda distat. Res est in ancipiti. Si Hungari regem suum non deserent, difficulter potietur Hungaria Ferdinandus; qui si invitis Hungaris regnum istud occupaverit, rex regum merito dici poterit; Turcus quidem imperator anno superiori cum tot equitum peditumque myriadis id efficere non potuit. Idem Turcus hoc anno Europam quiescere sinit, nam Persarum reguli fines Ciliciae, quae est dicionis Turci, incurrerant, ad quam rem vindicandam misit copias per Hellespontum in Asiam, duce Ibreimo Bassa, atque ita, quomodo istic res ceciderit, adhuc ignoramus.
Urbis Romae casum credo, quod iam dudum intellexisti, papamque in arc[e] Hadriani in custodia detineri. Res miranda cunctisque saeculis stupenda, sed vereor, ne huic caesari utque olim Iulio, clementia sua obsit. Servavit regem Galliae, qui nunc vitae et imperio eius insidiatur. Si ita clemens et mitis esse perrexerit et papam, tantum artificem, aut servaverit aut dimiserit, verendum erit, ne tandem ipsemet pereat. Omnino non parcendum est inimico. Sed id fata viderint. Nescio rectene fecerim, quod ad te d[e] tantis rebus tam libere scripsi, praesertim cum per tot infensas terras litterae perferri debeant. Scriberem adhuc ad te plura etiam, quicquid in buccam veniret, sed sum
occupatissimus. Tertius noster valet quidem, sed argentum illud, quod legationibus obeundis corraserat, ludens paene totum perdidit; si sciret litteras ad te mitti, et ipse fortassis aliquid ad te scriberet, sed et ego ipse vix certior factus sum e domino episcopo, quod litterae ad te mittuntur, itaque confestim nulla mora interposita hic nescio quid exaravi, nec tantum temporis habui, ut id Tertio significarem.
Hac hora rex cum regina venatum ad Nyepolomice proficiscitur. Uxor ducis Prussiae, filia Danorum regis, enixa est filiam. Gdanenses tui quiescunt et pristinis caerimoniis suis utuntur. Philippus Bischoff et magister Ambrosius rerum potiuntur, reliqui cives serviunt. Hinc hinc illa misericordia etc., hinc illa religio.
Ioannes Pileczski noster, capitaneus Lublinensis, mortuus est pleuresi, mox frater eius Stanislaus subsecutus, restat dumtaxat Nicolaus, palatinus Belsensis. Nescio, an tibi aliquis significavit, ⌊Prosperam⌋ tuam, dum castra sequitur, Leopoli esse mortuam, anno abhinc tertio. Comitatus sum funus eius usque ad sepulcrum. Vale mei memor. Particulam auri, quam mihi olim miseras, servo, sed nihil mallem, quam adventum tuum. Non desinam sollicitare, ...ut [re]vo[ce]ris. Sed regina est in sententia pertinax, ne dicam obstinata. Iterum vale.