Quod Reverendissima Paternitas Vestra tam gratiose pro me intercesserit et negotio meo apud sacram ⌊maiestatem regiam⌋ et reverendissimum dominum ⌊praesulem Cracoviensem⌋, summum cancellarium ⌊Regni Poloniae⌋, necnon illustrem et magnificum dominum ⌊Ioannem a Tarnow⌋ comitem et castellanum Cracoviensem ingentes et eas quidem immortales gratias [ago] et habe[o] tamquam domino et praesuli meo dignissimo, et, quoad spiritum traham, conservabo me fide et obsequiis meis tamquam servitor et praepositus eiusdem Reverendssimae Paternitatis Vestrae.
Nova, quae aula regia peperit me absente et praesente, brevibus perstringo Reverendissimae Paternitati Vestrae. Sacra ⌊maiestas regia⌋, etsi salva et incolumis intravit cum inclita domo sua ⌊Pyotrkoviam⌋, tamen iter[um] incidit in pristinam aegritudinem pedis et decumbit in lecto, nil negligendo rempublicam. Credo non latere Reverendissimam Paternitatem Vestram, quod maior pars nuntiorum terrestrium discessit, tum isti, qui remanserunt, consulunt cum ⌊dominis consiliariis⌋ de bono reipublicae. Quis exitus rerum et quando et quo[modo] solvetur ⌊conventus⌋, nondum scitur nec ego intelligere potui, cum etiam semper consiliis publicis interfui. Hodie mane vocatis ad se dominis primis a consilio sacra ⌊maiestas regia⌋ reverendissimis dominis ⌊archiepiscopo Gnesnensi⌋, ⌊episcopo Cracoviensi⌋, ⌊castellano Cracoviensi⌋ et duobus ⌊palatinis Cracoviensi et Posnaniensi⌋ {cum quibus} consilium secretum habuit. Quid conclusum est, nescio.
⌊Palatinus Moldaviae⌋ habens 14 milia hominum intravit dominia sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ I die Februarii. Regii stipendiarii relicti ⌊Podoliae⌋ sparsim iacentes antequam simul convenerunt, dominus ⌊chorąszycz⌋, ⌊castellanus Haliciensis⌋ et dominus ⌊Andreas Tanczinski⌋ castellanus Polaneczensis cum 1500 equitibus irruerunt in tam magnum exercitum ⌊Valachorum⌋ et infeliciter pugnantes ex nostris ceciderunt quingenti. Utinam eam auda{ti}ciam distulissent, semovissent in aliud tempus. Et hoc cum nondum simul convenerant. Ex Moldavis multo plures, ut intellexi, interfecti quam ex nostris, tamen pal[antes] obtinuerunt, quia magna inaequalitas. Rothmagistri sive praefecti [co]mitivarum interfecti domini ⌊Wlodek⌋[1], ⌊Pileczki⌋, ⌊Vąglenski⌋, ⌊Czar[nkow]szki⌋, quos optime novit Reverendissima Paternitas Vestra.
Oratores ⌊ducis Moscorum⌋ exspectantur in dies, quibus ivit ob[viam] dominus ⌊Bogusch⌋ aulicus sacrae ⌊maiestatis⌋, Polonus.
Etsi pro secreto volunt habere, tamen, ut intellexi ex maioribus, magnificus dominus ⌊palatinus Posnaniensis⌋ nominatus est in ep[iscopum] Wladislaviensem. Qui simul cum reverendissimo domino ⌊episcopo Cracoviensi⌋ iturus est in legatione ad ⌊regem Romanorum⌋. Absol[uta] legatione res publicabitur.
Orator illustrissimi principis domini ⌊Ioachimi marchionis Brandeburg[ensis]⌋ dominus ⌊Melsan⌋ nondum est absolutus.
Oratores ⌊ducis Veneciarum⌋ venturi sunt ⌊Cracoviam⌋ ad ser[enissimum] ⌊regem nostrum⌋.
Antequam finivi litteras, venit iterum infelix novum, quomodo ⌊Moldavus⌋ pr[ogre]ditur cum exercitu suo versus ⌊Leopolim⌋, vastando et desolando ⌊Podo[liam]⌋ et quod iam arcem ⌊Iagelnicza⌋ per vim accepit et nonnullas alia[s] ligneas tamen, quas per ignem consumere iubet. Intestina dissidia e[a] omnia effecerunt et quis finis earundem, Dominus novit. Ego adhuc nullam diminutionem confidere nec intelligere possum. Domino ⌊Sborowszky⌋ officium pincernatus acceptum et tamen adhuc nulli est col[latum]. ⌊Qui⌋ ivit ad bona sua iacentia in terra Cracoviensi. Dominus ⌊Nicolaus Nypczycz⌋ nondum rediit a serenissimo ⌊rege Fer[di]nando⌋.
Magnificus dominus ⌊Ieronimus Laski⌋ palatinus veniens ex ⌊Hungaria⌋ dicit pro re certa, quod inter serenissimos reges ⌊Ferdinandum⌋ et ⌊Ioannem⌋ fiat concordia et quasi iam est facta. Tantum de uno articulo tractatur, qui non potest absolvi absque scitu sacrae ⌊caesareae maiestais⌋, tamen dominus ⌊Laski⌋ fir{i}miter affirmat perpetuam pacem futuram. Dicit idem dominus ⌊Laski⌋, quod mirum in modum domini ⌊Hungari⌋ divites facti simul cum ⌊rege Ioanne⌋ et quod in omnibus subditis videntur magnae divitiae ita, quemadmodum antea fuerunt.
Venturus est brevi nuntius ⌊caesaris Turcarum⌋ ad sacram ⌊maiestatem regiam⌋ dominum nostrum. Quod nuntium habet, nescitur.
Dominus ⌊Biechowski castellanus⌋ multos habet sibi adhaerentes dominos et semper adest consiliis sacrae ⌊maiestatis regiae⌋, et votum dicit in loco suo. 1538-02-11⌊Feria secunda proxima1538-02-11⌋ sacra ⌊maiestas regia⌋ cum ⌊dominis consiliariis⌋ debuit in hoc negotio sedere et iam finem pro tanto excessu facere etc. Utinam iustam poenam lueret.
Sacra ⌊maiestas regia⌋ libenter vellet cons
<ti>
tui ⌊Cracoviae⌋ pro 1538-03-03⌊festo Carnisprivii1538-03-03⌋, quod ego non spero futurum. Sunt magna et ardua negotia, quae indigebunt magna deliberatione etc. Reliqua solus referam Reverendissimae Paternitati Vestrae.
Cuius me clementi gratiae iterum atque iterum commendo optans eandem diu et felicissime regnare.