» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3617

Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS
Piotrków, 1538-02-14
            received [1538]-02-23

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1595, p. 929-932

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1595, p. 929

Reverendissime in Christo pater et domine, domine colendissime et honorande. Praemissa mei deditissima commendatione.

Adeo fui negotiis publicis tum itineris Bohemici, quod propter cladem gentibus strenuissimi domini Romanorum etc. regis in Sclavonia inflictam in alterum tempus prorogatum est, tum vero conventionum particularium, quae comitia regni antecesserant, occupatus, ut non potuerim Reverendissimae Paternitati Vestrae scribere et gratias agere pro equo mihi misso neque gratulari eius accessioni seu potius vocationi episcopatus grandioris. Nunc vero, quia nuntius Reverendissimae Paternitatis Vestrae opportune huc mihi se obtulerit, praetermittere debitum meum nolui agoque et habeo ingentes Reverendissimae Paternitati Vestrae gratias, quod meum iter equo bono adiuverit. Curabo vicissim in simili et quocumque alio officio meam illi declarare gratitudinem. Gratulor vero Reverendissimae Paternitati Vestrae ex ea vocatione et propter virtutem et doctrinam eius tali ordine dignam et privatim ob nostram amicitiam, quo cuiusvis boni excellentis et ardui favorem excitat. Commendo me Reverendissimae Paternitati Vestrae et opto dudum incolumem et felicem valere.