Letter #361
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1527-08-15
received Burgos, 1527-11-03 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico
Magnifice fidelis dilecte.
Quod te hactenus a munere legationis, quo istic fungeris, non absolverimus neque te ad nos revocaverimus, facit cum rerum nostrarum ratio, tum temporis huius perturbati condicio. Cum primum tamen opportunum nobis tempus videbitur te absolvendi, e vestigio tibi declarabimus et te nobis restituemus. Interim maneto adhuc istic in aula
Ceterum soluto Quadragesima praeterita conventu regni nostri, petivit a nobis magnificus Iaroslaus Lasky palatinus Siradiensis, veniam Loretum ad quaedam vota persolvenda concedendi, qua obtenta intelleximus posthac illum, omisso ipso votario itinere, in Ungariam deflexisse seseque illi regi addixisse, demum in Galliam et Angliam eius nomine profectum esse prorsus absque ulla scientia et voluntate nostra. Haec ideo tibi scribimus, ut, si fama aliqua istuc ad aulam caesareae maiestatis de ipso et actis eius permanavit aut postea permanaverit, scias rem uti se habeat, ut suspicionem, si quam inde de nobis vel caesarea maiestas vel aliqui alii conciperent, vera ratione diluere posses. Nollemus enim causa huiusmodi ardelionum videri quicquam adversus amorem et coniunctionem nostram cum caesarea maiestate committere, nam profecto, ut haec legatio facta sit sine scientia et voluntate nostra, ita et molesta est nobis plurimum et erit omnino non impunita. Cures, ut saepius nobis scribas, et bene vale.
Datae