Letter #360
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS[Cracow (Kraków)], 1548-03-15
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Gratum nobis fuit, quod suum quoque consilium ad nos Strenuitas Vestra perscripserit. Eadem propemodum ex aliis quoque cognovimus neque certo adhuc, quid faciendum nobis sit, deliberavimus. Mandavimus autem generoso Fabiano Czema succamerario Culmensi et capitaneo Tucholiensi, nostro et serenissimi filii nostri aulico, quem ad comitia haec terrarum Prussiae designavimus, ut instructionem, quam illi dedimus, cum Strenuitate Vestra communicaret.
Quae si forte per adversam valetudinem suam venire ipsa ad comitia non poterit, saltem quid ipsa sentiat, aut per litteras, aut per nuntium suum in comitiis explicet.