Letter #3595
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSSchoneck (Skarszewy), 1535-05-12
received [1535]-05-14 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi et ecclesiae Pomesaniensi administratori, domino suo colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Servitiorum meorum commendatione praemissa felicitatemque ac omnis boni incrementum optat.
Ea, quae Reverendissima Dominatio Vestra maiestati regiae scribendum pro exemplari misit, placent mihi, parum addidi meo iudicio necessarium. Quod autem serenissima maiestas regia aliquem insignem vel de primatibus regni ad haec comitia mittere deberet, nescio, an adhuc opus est, ut Reverendissima Dominatio Vestra censet, vereor r(everendissimu)m or r(everendu)m⌈r(everendissimu)mr(everendissimu)m or r(everendu)m⌉ archipraesulem vix obire hoc munus. Consultius videtur, quod nos commissione regia attentabimus causam contribuendi, quod si non succedet et emerget difficultas, consulemus maiestatem regiam, si forte tunc dignabitur aliquem ex regno mittere. Satius autem esset, ut nobis committeret sua maiestas et qui delati fuerint, ut maiestas regia in eos animadverteret. Nec meo iudicio, salvo meliori, necessarium fore arbitror anteverti diem conventus, prout prius Reverendae Dominationi Vestrae scripsi, ex quo pro superinscribed⌈propro superinscribed⌉ festo beatissimae Virginis Nativitatis solum tribus hebdomadis anticiparetur. Nolim tamen tenaciter meae inhaerere sententiae, quin aliis concedam et sententiae subscribam. Si praeterea Reverendissimae Dominationi Vestrae et aliis aliter placuerit, derigat, ut videbitur, ego consentiam.
Cum lustratio nobilitatis pro secunda feria in Stargardia iussu regio facta, cui dominus castellanus Gdanensis et in absentia domini palatini Pomeraniae ego praefuimus, non possumus arguere inoboedientiam, sed quod dies nimis brevis statutus, ut quibusdam superinscribed in place of crossed-out quidam⌈quidamquibusdamquibusdam superinscribed in place of crossed-out quidam⌉ vix tres aut quattuor dies suppetebant. Hoc solum querebantur, attamen quidam inventi sunt detrectantes oboedientiam, qui deferentur maiestati regiae.
De causa domini Stanislai Costka thesaurarii etc., ex quo maiestas regia non attentis precibus nostris, multifarie factis, negotium redeundi in gratiam differt et in regnum reiicit, placet sententia, quam Reverendissima Dominatio Vestra conceperat, praeterquam quod in calce est annexum, quod denuo petimus, ut iuxta formulam ei perscriptam petitionem formet etc. Si meo sentire standum esset, narrarem, bre quantum brevissime fieri posset causam, praetermissa ulla petitione, quasi id non curaremus denique hoc adiecto, quod non sperassemus suam maiestatem nostris precibus precibus non dare locum et simultates non curare, ut sopiantur, quae in dies clandestinis odiis foventur magis ac magis serpunt in deterius.
Reverendissima Dominatio Vestra, rogo, non aegre ferat, quod distulerim responsum. Impediverunt me variae occupationes, praesertim lustratio nobilitatis, ubi praeesse et meos paratos esse ac dispositos oportebat. Nunc vero distineor necessariis fabricis molendini tam hic in
Nova apud me nulla, quae Reverendissima Dominatio Vestra non haberet. Hollandini confisi tractatibus cum Lubicensibus habitis, navibus intentant ire in
Cum his me Reverendissimae Dominationi Vestrae unice commendo. Quam felicissime in multos valere annos opto et precor.
Ex oppido
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus
Postscript:
Quo et quando perferendum est signetum, precor scire, or ferre⌈scire,scire, or ferre⌉ ad sigillandum.