Letter #3582
Mikołaj BOGUSZ to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1534-04-10
received [1534]-04-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Mea perpetua et numquam defessa servitia sunt Dominationi Vestrae Reverendissimae paratissima.
Tametsi Reverendissimam Dominationem Vestram nullis meritis meis precedentibus tantum devinctam mihi esse sciam, ut petere aliquid ab ea iure mihi liceret, fretus tamen summa benignitate et gratia Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam et demereri mihi modis omnibus cupio, et ipsa saepius exhibituram se erga me promittere ultro dignata est, nulla me dubitatione distineri passus sum, quin desiderium, quod cum rei commoditas, tum meae rationes mihi suggerunt, aperiam. Id autem, quale sit, Dominatio Vesra Reverendissima paucis accipere dignetur.
Ecclesia Dominationis Vestrae Reverendissimae parochialis G written over [...]⌈[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉GG written over [...]⌉olambinensis bonis meis paternis proxima vicinitate ita adiuncta est, ut proventus ipsius non longe quoque a me distantes commodius a quopiam alio, quam a me, administrari queant minime. Itaque rogo Dominationem Vestram Reverendissimam, ut si est illi animus locandi eosdem proventus dictae ecclesiae, eos mihi, utpote ad serviendum sibi propensissimo et opportunitate viciniae ceteros omnes superante, locare non addubitet. Qui aeque iustam et convenientem daturum me offero illi pensionem annuam atque quispiam alius dare posset. Quo Dominatio Vestra Reverendissima et consilio in hac re suo non falletur, et me ex devincto sibi addictissimum faciet.
Valeat felicissime Vestra Dominatio Reverendissima mihique locum gratiae suae in eo, quod detuli ad eam, negotio praeoccupari ab aliis non permittat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, feria sexta post festa Paschae anno Domini M-o D-o XXXIIII-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae perpetuus servitor Nicolaus Bogusch, aulicus regiae maiestatis et reverendissimi domini Cracoviensis curiae praefectus